|
Academica philosophia. Primo ipsa scientia, de qua veraciter
cogitatio nostra formatur, quando quae scimus loquimur, qualis aut
quanta potest homini provenire, quamlibet peritissimo atque
doctissimo? Exceptis enim quae in animum veniunt a sensibus corporis,
in quibus tam multa aliter sunt quam videntur, ut eorum
verisimilitudine nimium constipatus, sanus sibi esse videatur qui
insanit; unde Academica philosophia sic invaluit, ut de omnibus
dubitans multo miserius insaniret: his ergo exceptis quae a corporis
sensibus in animum veniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus,
sicut nos vivere scimus? in quo prorsus non metuimus, ne aliqua
verisimilitudine forte fallamur, quoniam certum est etiam eum qui
fallitur vivere; nec in eis visis hoc habetur , quae objiciuntur
extrinsecus, ut in eo sic fallatur oculus, quemadmodum fallitur cum in
aqua remus videtur infractus, et navigantibus turres moveri, et alia
sexcenta quae aliter sunt quam videntur; quia nec per oculum carnis hoc
cernitur. Intima scientia est qua nos vivere scimus, ubi ne illud
quidem Academicus dicere potest: Fortasse dormis, et nescis, et in
somnis vides. Visa quippe somniantium simillima esse visis vigilantium
quis ignorat? Sed qui certus est de vitae suae scientia, non in ea
dicit, Scio me vigilare; sed, Scio me vivere: sive ergo dormiat,
sive vigilet, vivit. Nec in ea scientia per somnia falli potest;
quia et dormire et in somnis videre, viventis est. Nec illud potest
Academicus adversus istam scientiam dicere, Furis fortassis et
nescis; quia sanorum visis simillima sunt etiam visa furentium: sed
qui furit vivit. Nec contra Academicos dicit, Scio me non furere;
sed, Scio me vivere. Nunquam ergo falli nec mentiri potest, qui se
vivere dixerit scire. Mille itaque fallacium visorum genera
objiciantur ei qui dicit, Scio me vivere; nihil horum timebit,
quando et qui fallitur vivit. Sed si talia sola pertinent ad humanam
scientiam, perpauca sunt; nisi quia in unoquoque genere ita
multiplicantur, ut non solum pauca non sint, verum etiam reperiantur
per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit, Scio me vivere, unum
aliquid scire se dicit: proinde si dicat, Scio me scire me vivere;
duo sunt jam; hoc vero quod scit haec duo, tertium scire est: sic
potest addere et quartum, et quintum, et innumerabilia, si
sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum vel comprehendere singula
addendo, vel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime
comprehendit ac dicit, et verum hoc esse, et tam innumerabile, ut
vere ejus infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere. Hoc et
in voluntate certa similiter adverti potest. Quis est enim cui non
impudenter respondeatur, Forte falleris, dicenti, Volo beatus
esse? Et si dicat, Scio me hoc velle, et hoc me scire scio; jam
his duobus et tertium potest addere, quod haec duo sciat; et quartum,
quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum
pergere. Item si quispiam dicat, Errare nolo; nonne sive erret sive
non erret, errare tamen eum nolle verum erit? Quis est qui huic non
impudentissime dicat, Forsitan falleris? cum profecto ubicumque
fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se
dicat, addit quantum vult rerum numerum cognitarum, et numerum esse
perspicit infinitum. Qui enim dicit, Nolo me falli et hoc me nolle
scio, et hoc me scire scio; jam et si non commoda elocutione, potest
hinc infinitum numerum ostendere: et alia reperiuntur, quae adversus
Academicos valeant, qui nihil ab homine sciri posse contendunt. Sed
modus adhibendus est, praesertim quia in opere isto non hoc
suscepimus. Sunt inde libri tres nostri, primo nostrae conversionis
tempore conscripti, quos qui potuerit et voluerit legere lectosque
intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem
veritatis argumenta multa inventa sunt, permovebunt . Cum enim duo
sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensus corporis
percipit animus, alterum earum quae per se ipsum: multa illi
philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam
firmissimas per se ipsum perceptiones rerum verarum, quale illud est
quod dixi, Scio me vivere, nequaquam in dubium vocare potuerunt.
Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus, vera esse
dubitemus: per eos quippe didicimus coelum et terram, et ea qui in eis
nota sunt nobis, quantum ille qui et nos et ipsa condidit, innotescere
nobis voluit. Absit etiam ut scire nos negemus, quae testimonio
didicimus aliorum: alioquin esse nescimus Oceanum; nescimus esse
terras atque urbes, quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse
homines et opera eorum, quae historica lectione didicimus; nescimus
quae quotidie undecumque nuntiantur, et indiciis consonis
contestantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis, vel ex
quibus hominibus fuerimus exorti; quia haec omnia testimoniis
credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere; non solum
nostrorum, verum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse
nostrae scientiae confitendum est.
22. Haec igitur omnia, et quae per se ipsum, et quae per sensus
sui corporis, et quae testimoniis aliorum percepta scit animus
humanus, thesauro memoriae condita tenet, ex quibus gignitur verbum
verum, quando quod scimus loquimur, sed verbum ante omnem sonum, ante
omnem cogitationem soni. Tunc enim est verbum simillimum rei notae,
de qua gignitur et imago ejus, quoniam de visione scientiae visio
cogitationis exoritur, quod est verbum linguae nullius; verbum verum
de re vera, nihil de suo habens, sed totum de illa scientia de qua
nascitur. Nec interest quando id didicerit; qui quod scit loquitur;
aliquando enim statim ut discit, hoc dicit; dum tamen verbum sit
verum, id est, de notis rebus exortum.
|
|