|
Item de differentia scientiae ac verbi mentis nostrae, a scientia et
Verbo Dei. Sed numquid Deus Pater, de quo natum est Verbum de
Deo Deus; numquid ergo Deus Pater in illa sapientia quod est ipse
sibi, alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis
hoc dicat, qui non animal rationale, sed supra animam rationalem Deum
cogitat; quantum ab eis cogitari potest, qui eum omnibus animalibus et
omnibus animis praeferunt, quamvis per speculum et in aenigmate
conjiciendo videant, nondum facie ad faciem sicuti est? Numquid Deus
Pater ea ipsa, quae non per corpus, quod est ei nullum, sed per se
ipsum scit, aliunde ab aliquo didicit, aut nuntiis vel testibus, ut
ea sciret, indiguit? Non utique: ad omnia quippe scienda quae scit,
sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est Angelos,
non tamen qui ei quae nescit annuntient; non enim sunt ulla quae
nesciat: sed bonum eorum est de operibus suis ejus consulere
veritatem; et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse
ab eis discat, sed ut ab illo ipsi per Verbum ejus sine corporali
sono. Nuntiant etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit,
totum ab illo per illud Verbum ejus audientes; id est, in ejus
veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, et quando
nuntiandum sit: Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras
docemus eum. Novit enim, ait Verbum ejus, Pater vester quid vobis
necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8). Nec
ista ex aliquo tempore cognovit, ut nosset: sed futura omnia
temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri
fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non
exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Universas autem
creaturas suas, et spirituales et corporales, non quia sunt ideo
novit; sed ideo sunt quia novit. Non enim nescivit quae fuerat
creaturus. Quia ergo scivit, creavit; non quia creavit, scivit.
Nec aliter ea scivit creata, quam creanda: non enim ejus sapientiae
aliquid accessit ex eis; sed illis existentibus sicut oportebat, et
quando oportebat, illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro
Ecclesiastico: Antequam crearentur, omnia nota sunt illi; sic et
postquam consummata sunt (Eccli. XXIII, 29). Sic,
inquit, non aliter, et antequam crearentur, et postquam consummata
sunt, sic ei nota sunt. Longe est ergo huic scientiae scientia nostra
dissimilis. Quae autem scientia Dei est, ipsa et sapientia; et quae
sapientia, ipsa essentia sive substantia. Quia in illius naturae
simplicitate mirabili, non est aliud sapere, aliud esse; sed quod est
sapere, hoc est et esse, sicut et in superioribus libris saepe jam
diximus. Nostra vero scientia in rebus plurimis propterea et
amissibilis est et receptibilis, quia non hoc est nobis esse quod scire
vel sapere: quoniam esse possumus, etiam si nesciamus, neque sapiamus
ea quae aliunde didicimus. Propter hoc, sicut nostra scientia illi
scientiae Dei, sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra
scientia, dissimile est illi Verbo Dei quod natum est de Patris
essentia. Tale est autem ac si dicerem, De Patris scientia, de
Patris sapientia; vel, quod est expressius, De Patre scientia, de
Patre sapientia.
|
|