|
23. Verbum Dei per omnia aequale Patri de quo est. Verbum ergo
Dei Patris unigenitus Filius, per omnia Patri similis et aequalis,
Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de
essentia; est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater; quia iste
Filius, ille Pater. Ac per hoc novit omnia quae novit Pater: sed
ei nosse de Patre est, sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est
. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio, ita nec nosse.
Proinde tanquam se ipsum dicens Pater genuit Verbum sibi aequale per
omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid
minus aut amplius esset in ejus Verbo quam in ipso. Ibi summe illud
agnoscitur, Est, est; Non, non (Matth. V, 37). Et ideo
Verbum hoc vere veritas est: quoniam quidquid est in ea scientia de
qua genitum est, et in ipso est; quod autem in ea non est, nec in
ipso est. Et falsum habere aliquid hoc Verbum nunquam potest: quia
immutabiliter sic se habet, ut se habet de quo est. Non enim potest
Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem
(Joan. V, 19). Potenter hoc non potest, nec est infirmitas
ista, sed firmitas, qua falsa esse non potest veritas. Novit itaque
omnia Deus Pater in se ipso, novit in Filio: sed in se ipso tanquam
se ipsum, in Filio tanquam Verbum suum, quod est de his omnibus quae
sunt in se ipso. Omnia similiter novit et Filius, in se scilicet,
tanquam ea quae nata sunt de iis quae Pater novit in se ipso: in
Patre autem, tanquam ea de quibus nata sunt, quae ipse Filius novit
in se ipso. Sciunt ergo invicem Pater et Filius: sed ille
gignendo, iste nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in
eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt;
non particulatim aut singillatim, velut alternante conspectu hinc
illuc, et inde huc, et rursus inde vel inde in aliud atque aliud, ut
aliqua videre non possit nisi non videns alia: sed, ut dixi, simul
omnia videt, quorum nullum est quod non semper videt.
24. Verbum autem nostrum illud quod non habet sonum neque
cogitationem soni, sed ejus rei quam videndo intus dicimus, et ideo
nullius linguae est; atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate
illi Verbo Dei, quod etiam Deus est, quoniam sic et hoc de nostra
nascitur, quemadmodum et illud de scientia Patris natum est: nostrum
ergo tale verbum, quod invenimus esse utcumque illi simile, quantum
sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit, non pigeat intueri.
|
|