|
Quanta sit dissimilitudo verbi nostri et Verbi divini. Verbum
nostrum sempiternum esse aut dici non potest. Numquid verbum nostrum
de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae
nescimus? Nec dubitantes ea dicimus, sed vera esse arbitrantes: quae
forte si vera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur, non in verbo
nostro vera sunt; quia verbum verum non est, nisi quod de re quae
scitur, gignitur. Falsum est ergo isto modo verbum nostrum, non cum
mentimur, sed cum fallimur. Cum autem dubitamus, nondum est verbum
de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione verbum est. Quamvis
enim non noverimus an verum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos
novimus: ac per hoc cum hoc dicimus, verum verbum est; quoniam quod
novimus dicimus. Quid, quod etiam mentiri possumus? Quod cum
facimus, utique volentes et scientes falsum verbum habemus: ubi verum
verbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse
confitemur, verum dicimus: quod scimus enim dicimus; scimus namque
nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est Deus et potentius est
nobis, hoc non potest. Non enim potest facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem: et non a se ipso loquitur, sed a Patre
illi est omne quod loquitur, cum ipsum Pater unice loquitur: et magna
illius Verbi potentia est, non posse mentiri; quia non potest esse
illic Est et non (II Cor. I, 19), sed Est, est; Non,
non. At enim nec verbum dicendum est, quod verum non est. Si ita ,
libens assentior. Quid, cum verum est verbum nostrum, et ideo recte
verbum vocatur, numquid sicut dici potest vel visio de visione, vel
scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia, sicut
illud Dei Verbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita?
quia non hoc est nobis esse, quod est nosse. Multa quippe novimus
quae per memoriam quodam modo vivunt, ita et oblivione quodam modo
moriuntur: atque ideo cum illa jam non sint in notitia nostra, nos
tamen sumus; et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos
tamen vivimus.
25. Illa etiam quae ita sciuntur, ut nunquam excidere possint,
quoniam praesentia sunt, et ad ipsius animi naturam pertinent, ut est
illud quod nos vivere scimus (manet enim hoc quamdiu animus manet, et
quia semper manet animus, et hoc semper manet): id ergo et si qua
reperiuntur similia, in quibus imago Dei potius intuenda est, etiamsi
semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de
his dicatur verbum sempiternum, cum verbum nostrum nostra cogitatione
dicatur, invenire difficile est. Sempiternum est enim animo vivere,
sempiternum est scire quod vivit: nec tamen sempiternum est cogitare
vitam suam, vel cogitare scientiam vitae suae; quoniam cum aliud atque
aliud coeperit, hoc desinet cogitare, quamvis non desinat scire. Ex
quo fit, ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et
sempiterna esse non potest ejusdem scientiae cogitatio, et verbum verum
nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur, solus Deus
intelligatur habere Verbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte
dicendum est, ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod
scitur, etiam quando non cogitatur, potest tamen veraciter cogitari,
verbum esse tam perpetuum, quam scientia ipsa perpetua est. Sed
quomodo est verbum, quod nondum in cogitationis visione formatum est?
Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur, si ejus non habet
formam, et ideo jam vocatur verbum quia potest habere? Tale est enim
ac si dicatur, ideo jam vocandum esse verbum quia potest esse verbum.
Sed quid est quod potest esse verbum, et ideo jam dignum est verbi
nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum, nisi
quiddam mentis nostrae, quod hac atque hac volubili quadam motione
jactamus, cum a nobis nunc hoc, nunc illud, sicut inventum fuerit vel
occurrerit, cogitatur? Et tunc fit verum verbum, quando illud quod
nos dixi volubili motione jactare, ad id quod scimus pervenit , atque
inde formatur, ejus omnimodam similitudinem capiens; ut quomodo res
quaeque scitur, sic etiam cogitetur, id est, sine voce, sine vocis
cogitatione, quae profecto alicujus linguae est, sic in corde
dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controversia vocabuli
laborare videamur, jam vocandum esse verbum quiddam illud mentis
nostrae quod de nostra scientia formari potest, etiam priusquam
formatum sit, quia jam, ut ita dicam, formabile est; quis non
videat, quanta hic sit dissimilitudo ab illo Dei Verbo, quod in
forma Dei sic est, ut non antea fuerit formabile priusquam formatum,
nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter
aequalis ei de quo est, et cui mirabiliter coaeterna est.
|
|