CAPUT XVII.

27. Quomodo Spiritus sanctus dicatur charitas, et an solus. Spiritum sanctum in Scripturis proprie nuncupatum esse vocabulo Charitatis. Satis de Patre et Filio, quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate videre potuimus, locuti sumus. Nunc de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disserendum est. Qui Spiritus sanctus secundum Scripturas sanctas, nec Patris solius est, nec Filii solius, sed amborum: et ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat charitatem. Ut autem nos exerceret sermo divinus, non res in promptu sitas, sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas, majore studio fecit inquiri. Non itaque dixit Scriptura, Spiritus sanctus charitas est; quod si dixisset, non parvam partem quaestionis istius abstulisset: sed dixit, Deus charitas est (I Joan. IV, 16); ut incertum sit, et ideo requirendum, utrum Deus Pater sit charitas, an Deus Filius, an Deus Spiritus sanctus, an Deus ipsa Trinitas. Neque enim dicturi sumus, non propterea Deum dictum esse charitatem, quod ipsa charitas sit ulla substantia , quae Dei digna sit nomine; sed quod donum sit Dei, sicut dictum est Deo, Quoniam tu es patientia mea (Psal. LXX, 5): neque enim propterea dictum est, quia Dei substantia est nostra patientia; sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur, Quoniam ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6). Hunc quippe sensum facile refellit Scripturarum ipsa locutio. Tale est enim, Tu es patientia mea; quale est, Tu es, Domine, spes mea (Psal. XC, 9); et, Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18), et multa similia. Non est autem dictum, Domine charitas mea; aut. Tu es charitas mea; aut, Deus charitas mea: sed ita dictum est, Deus charitas est; sicut dictum est, Deus Spiritus est (Joan. IV, 24). Hoc qui non discernit, intellectum a Domino, non expositionem quaerat a nobis: non enim apertius quidquam possumus dicere.

28. Deus ergo charitas est: utrum autem Pater, an Filius, an Spiritus sanctus, an ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed unus est Deus, hoc quaeritur. Sed jam in hoc libro superius disputavi, non sic accipiendam esse Trinitatem quae Deus est, ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut tanquam memoria sit omnium trium Pater, et intelligentia omnium trium Filius, et charitas omnium trium Spiritus sanctus, quasi Pater nec intelligat sibi nec diligat, sed ei Filius intelligat, et Spiritus sanctus ei diligat, ipse autem sibi et illis tantum meminerit; et Filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei Pater, et diligat ei Spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intelligat; itemque Spiritus sanctus nec meminerit nec intelligat sibi, sed meminerit ei Pater, et intelligat ei Filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat: sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura. Nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intelligentia, aliud dilectio sive charitas: sed unum aliquid sit quod omnia valeat, sicut ipsa sapientia; et sic habeatur in uniuscujusque natura, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec intellecta sunt, et quantum nobis in rebus tantis videre vel conjectare concessum est, vera esse claruerunt; nescio cur non sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres, sed una sapientia; ita et charitas et Pater dicatur et Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes una charitas. Sic enim et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et simul omnes unus Deus.

29. Et tamen non frustra in hac Trinitate non dicitur Verbum Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitum est Verbum et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus nisi Deus Pater. Ideo autem addidi, Principaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi Pater dedit, non jam existenti et nondum habenti: sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de illo Donum commune procederet, et Spiritus sanctus spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis Trinitatis ista distinctio. Hinc enim factum est ut proprie Dei Verbum etiam Dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et Pater et Spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium charitas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit Spiritus sanctus? Ut scilicet in illa simplici summaque natura, non sit aliud substantia et aliud charitas; sed substantia ipsa sit charitas, et charitas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu sancto, et tamen proprie Spiritus sanctus charitas nuncupetur.

30. Sicut Legis nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Isaia testimonium ponens Apostolus, ubi ait, In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic; praemisit tamen, In Lege scriptum est (Isai. XXVIII, 11; et I Cor. XIV, 21). Et ipse Dominus, In Lege, inquit, eorum scriptum est, quia oderunt me gratis (Joan. XV, 25); cum hoc legatur in Psalmo (Psal. XXXIV, 19). Aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen, secundum quod dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13); et, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Id. XXII, 40). Hic utique proprie Lex appellata est, de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam Psalmi significati sunt: et tamen alio loco ipse Salvator, Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Hic rursus Prophetarum nomen, exceptis Psalmis, intelligi voluit. Dicitur ergo Lex universaliter cum Prophetis et Psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur communiter Prophetae simul cum Psalmis, dicuntur et proprie praeter Psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest, multa rerum vocabula, et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta vitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari.

31. Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia; ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit universaliter charitas et Pater et Filius. Sed Dei Verbum, id est, unigenitus Dei Filius aperte dictus est Dei sapientia, ore Apostolico, ubi ait, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24): Spiritus autem sanctus ubi sit dictus charitas invenimus, si diligenter Joannis apostoli scrutemur eloquium; qui cum dixisset, Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; secutus adjunxit, Et omnis qui diligit, ex Deo natus est: qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus dilectio est. Hic manifestavit eam se dixisse dilectionem Deum, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem Deum, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est, ut non sit ex Deo: ac per hoc dilectio quae ita Deus est, ut ex Deo sit, aut Filius est, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua Ipse dilexit nos, et misit Filium suum litatorem pro peccatis nostris; et hinc exhortatus esset ut et nos invicem diligamus, atque ita Deus in nobis maneat, quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Spiritus itaque sanctus de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis: hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur Deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetiisset atque dixisset, Deus dilectio est; continuo subjecit, Et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus manet in eo: unde supra dixerat, In hoc cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quia de Spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur, Deus dilectio est. Deus igitur Spiritus sanctus qui procedit ex Deo, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectionem Dei et proximi, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde Deum diligat, nisi ex Deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus eum, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 7-19). Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).