CAPUT XVIII.

32. Nullum Dei donum charitate excellentius. Nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est quod dividit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per Spiritum sanctum munera, sed sine charitate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram. Nec Spiritus proprie dicitur Donum, nisi propter dilectionem: quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et Angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens: et si habuerit prophetiam, et scierit omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est: et si distribuerit omnem substantiam suam, et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 1-3). Quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam vitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa vero dilectio sive charitas (nam unius rei est utrumque nomen), si habeat eam qui non loquitur linguis, nec habet prophetiam, nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam, nec distribuit omnia sua pauperibus, vel non habendo quod distribuat, vel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat, si talis passionis nulla tentatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi charitas. Sine charitate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus, In Christo, inquit, Jesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): sic eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19). Dilectio igitur quae ex Deo est et Deus est, proprie Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quam nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam Donum Dei (Act. VIII, 20). Quod Donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud donum Dei non perducit ad Deum?