CAPUT I.

1. Supra mentem Deus. Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt, exercere lectorem, jam pervenimus ad ejus imaginem, quod est homo, in eo quo caeteris animalibus antecellit, id est ratione vel intelligentia, et quidquid aliud de anima rationali vel intellectuali dici potest, quod pertineat ad eam rem quae mens vocatur vel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae latinae, id quod excellit in homine, et non est in pecore, ab anima quae inest et pecori, suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam, si quaerimus aliquid, et verum quaerimus, Deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit Trinitas, non solum credentibus, divinae Scripturae auctoritate; verum etiam intelligentibus, aliqua, si possumus, ratione jam demonstrare debemus. Cur autem, Si possumus dixerim, res ipsa cum quaeri disputando coeperit, melius indicabit.