|
33. Spiritus sanctus dictus Dei Donum in Scripturis. Donum
Spiritus sancti dictum pro Donum quod est Spiritus sanctus.
Spiritus sanctus proprie Charitas dicitur, quamvis non solus in
Trinitate charitas sit. An et hoc probandum est, Dei Donum dictum
esse in sacris Litteris Spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur,
habemus in Evangelio secundum Joannem Domini Jesu Christi verba
dicentis: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in
me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae
vivae. Porro Evangelista secutus adjunxit: Hoc autem dixit de
Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII,
37-39). Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum
Spiritum potavimus (I Cor. XII, 13). Utrum autem donum
Dei sit appellata aqua ista, quod est Spiritus sanctus, hoc
quaeritur. Sed sicut hic invenimus hanc aquam Spiritum sanctum esse,
ita invenimus alibi in ipso Evangelio hanc aquam donum Dei
appellatam. Nam Dominus idem quando cum muliere Samaritana ad puteum
loquebatur, cui dixerat, Da mihi bibere; cum illa respondisset,
quod Judaei non couterentur Samaritanis; respondit Jesus, et dixit
ei: Si scires Donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi
bibere; tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus
altus est; unde ergo habes aquam vivam? et caetera. Respondit
Jesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum;
qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam (Joan. IV, 7-14). Quia ergo haec aqua viva, sicut
Evangelista exposuit, Spiritus est sanctus, procul dubio Spiritus
Donum Dei est, de quo hic Dominus ait: Si scires Donum Dei, et
quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu forsitan petisses ab eo,
et dedisset tibi aquam vivam. Nam quod ibi ait, Flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae; hoc isto loco, Fiet in eo, inquit, fons
aquae salientis in vitam aeternam.
34. Paulus quoque apostolus, Unicuique, inquit, nostrum datur
gratia secundum mensuram donationis Christi: atque ut donationem
Christi Spiritum sanctum ostenderet, secutus adjunxit, Propter quod
dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona
hominibus (Ephes. IV, 7, 8). Notissimum est autem, Dominum
Jesum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum,
dedisse Spiritum sanctum, quo impleti qui crediderant, linguis omnium
gentium loquebantur. Nec moveat quod ait, dona; non, donum: id
enim testimonium de Psalmo posuit. Hoc autem in Psalmo ita legitur:
Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in
hominibus (Psal. LXVII, 19). Sic enim plures codices
habent, et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus.
Dona itaque dixit Apostolus, quemadmodum Propheta, non, donum.
Sed cum Propheta dixerit, accepisti dona in hominibus; Apostolus
maluit dicere, dedit dona hominibus: ut ex utroque scilicet verbo,
uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est divini sermonis
auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est,
et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit
hominibus, tanquam caput membris suis: accepit in hominibus idem ipse
utique membris suis, propter quae membra sua clamavit de coelo,
Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? et de
quibus membris suis ait, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis (Matth. XXV, 40). Ipse ergo Christus, et dedit de
coelo, et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt,
et Propheta et Apostolus, quia per donum, quod est Spiritus
sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt
quibusque propria, dividuntur. Non enim singuli quique habent omnia,
sed hi illa, alii alia: quamvis ipsum donum a quo cuique propria
dividuntur omnes habeant, id est, Spiritum sanctum. Nam et alibi
cum multa dona commemorasset, Omnia, inquit, haec operatur unus
atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor.
XII, 11). Quod verbum et in Epistola quae ad Hebraeos est
invenitur, ubi scriptum est, Attestante Deo signis et ostentis, et
variis virtutibus, et Spiritus sancti distributioni . (Hebr.
II, 4). Et hic cum dixisset, Ascendit in altum, captivavit
captivitatem, dedit dona hominibus; Quod autem ascendit, ait, quid
est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui
descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret
omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem
prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et
doctores. Ecce quare dicta sunt dona: quia, sicut alibi dicit,
Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae (I Cor. XII,
29)? et caetera. Hic autem adjunxit, Ad consummationem sanctorum
in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ephes.
IV, 7-12). Haec est domus, quae, sicut Psalmus canit,
aedificatur post captivitatem (Psal. CXXVI, 1): quoniam qui
sunt a diabolo eruti, a quo captivi tenebantur, de his aedificatur
domus Christi, quae domus appellatur Ecclesia. Hanc autem
captivitatem ipse captivavit, qui diabolum vicit. Et ne illa quae
futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum
traheret, eum justitiae prius, deinde potentiae vinculis alligavit.
Ipse itaque diabolus est appellata captivitas, quam captivavit qui
ascendit in altum, et dedit dona hominibus, vel accepit in hominibus.
35. Petrus autem apostolus, sicut in eo libro canonico legitur,
ubi scripti sunt Actus Apostolorum, loquens de Christo, commotis
corde Judaeis et dicentibus, Quid ergo faciemus, fratres? monstrate
nobis; dixit ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque
vestrum in nomine Domini Jesu Christi, in remissionem peccatorum;
et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 37, 38).
Itemque in eodem libro legitur, Simonem Magum Apostolis dare
voluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per
impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Cui Petrus idem:
Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei
aestimasti te per pecunias possidere (Id. VIII, 18-20).
Et alio ejusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et eis qui cum eo
fuerant loqueretur, annuntians et praedicans Christum, ait
Scriptura: Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus
sanctus super omnes qui audiebant verbum, et obstupuerunt qui ex
circumcisione fideles simul cum Petro venerant, quia et in nationes
donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes
linguis, et magnificantes Deum (Id. X, 44-46). De quo
facto suo quod incircumcisos baptizaverat, quia priusquam
baptizarentur, ut nodum quaestionis hujus auferret, in eos venerat
Spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui
erant Jerosolymis, et hac re audita movebantur, ait post caetera:
Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit Spiritus sanctus in
illos, sicut et in nos in initio. Memoratusque sum verbi Domini,
sicut dicebat: Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem
baptizabimini Spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis,
sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum; ego quis
eram, qui possem prohibere Deum non dare illis Spiritum sanctum
(Id. XI, 15-17)? Et multa alia sunt testimonia
Scripturarum, quae concorditer attestantur Donum Dei esse Spiritum
sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Sed nimis
longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est, quibus haec quae
diximus satis non sunt?
36. Sane admonendi sunt, quandoquidem Donum Dei jam vident dictum
Spiritum sanctum, ut cum audiunt, Donum Spiritus sancti, illud
genus locutionis agnoscant, quod dictum est, In exspoliatione
corporis carnis (Coloss. II, 11). Sicut enim corpus carnis
nihil est aliud quam caro; sic Donum Spiritus sancti nihil est aliud
quam Spiritus sanctus. In tantum ergo Donum Dei est, in quantum
datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur,
quia Deus erat Patri et Filio coaeternus antequam cuiquam daretur.
Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim
datur sicut Donum Dei, ut etiam se ipsum det sicut Deus. Non enim
dici potest non esse suae potestatis, de quo dictum est, Spiritus ubi
vult spirat (Joan. III, 8): Et apud Apostolum quod jam supra
commemoravi, Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens
propria unicuique prout vult. Non est illic conditio dati et dominatio
dantium, sed concordia dati et dantium.
37. Quapropter si sancta Scriptura proclamat, Deus charitas est;
illaque ex Deo est, et in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse
in nobis, et hoc inde cognoscimus, quia de Spiritu suo dedit nobis,
ipse Spiritus est Deus charitas. Deinde, si in donis Dei nihil
majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus
sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit charitas, qui dicitur et
Deus et ex Deo? Et si charitas qua Pater diligit Filium, et
Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum;
quid convenientius quam ut ille dicatur charitas proprie, qui Spiritus
est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur vel intelligitur, ut
non solus Spiritus sanctus charitas sit in illa Trinitate, sed non
frustra proprie charitas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt.
Sicut non solus est in illa Trinitate, vel spiritus vel sanctus,
quia et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et
Filius sanctus, quod non ambigit pietas: et tamen iste non frustra
proprie dicitur Spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id
vocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa
Trinitate solus Spiritus sanctus est charitas, profecto et Filius
non solius Patris, verum etiam Spiritus sancti Filius invenitur.
Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur Filius unigenitus
Dei Patris, ut tamen et illud verum sit quod Apostolus ait de Deo
Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in
regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Non dixit,
Filii sui; quod si diceret, verissime diceret, quemadmodum quia
saepe dixit, verissime dixit: sed ait, Filii charitatis suae.
Filius ergo est etiam Spiritus sancti, si non est in illa Trinitate
charitas Dei nisi Spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est,
restat ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter
illa de quibus satis disserui, proprie sic vocetur: quod autem dictum
est, Filii charitatis suae, nihil aliud intelligatur, quam Filii
sui dilecti, quam Filii postremo substantiae suae. Charitas quippe
Patris quae in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud
quam ejus ipsa natura atque substantia, ut saepe jam diximus, et saepe
iterare non piget. Ac per hoc Filius charitatis ejus nullus est
alius, quam qui de substantia ejus est genitus.
|
|