|
38. Contra Eunomium dicentem Filium Dei non naturae, sed
voluntatis esse Filium. Epilogus supradictorum. Quocirca ridenda
est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici exorti sunt: qui
cum non potuisset intelligere, nec credere voluisset, unigenitum Dei
Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3), Filium Dei
esse natura, hoc est, de substantia Patris genitum; non naturae vel
substantiae suae sive essentiae dixit esse Filium, sed filium
voluntatis Dei, accidentem scilicet Deo volens asserere voluntatem
qua gigneret Filium: videlicet ideo quia nos aliquid aliquando
volumus, quod antea non volebamus; quasi non propter ista mutabilis
intelligatur nostra natura, quod absit ut in Deo esse credamus.
Neque enim ob aliud scriptum est, Multae cogitationes in corde viri;
consilium autem Domini manet in aeternum (Prov. XIX, 21);
nisi ut intelligamus sive credamus, sicut aeternum Deum, ita in
aeternum ejus esse consilium, ac per hoc immutabile, sicut ipse est.
Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de voluntatibus verissime dici
potest: Multae voluntates in corde viri; voluntas autem Domini manet
in aeternum. Quidam ne filium consilii vel voluntatis Dei dicerent
unigenitum Verbum, ipsum consilium seu voluntatem Patris idem Verbum
esse dixerunt. Sed melius, quantum existimo, dicitur consilium de
consilio, et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia,
sapientia de sapientia: ne absurditate illa quam jam refellimus,
Filius dicatur Patrem facere sapientem vel volentem, si non habet
Pater in substantia sua consilium vel voluntatem. Acute sane quidam
respondit haeretico versutissime interroganti, utrum Deus Filium
volens an nolens genuerit: ut si diceret, Nolens, absurdissima Dei
miseria sequeretur; si autem, Volens, continuo quod intendebat velut
invicta ratione concluderet, non naturae esse Filium, sed
voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo, utrum
Deus Pater volens an nolens sit Deus: ut si responderet, Nolens,
sequeretur illa miseria quam de Deo credere magna insania est; si
autem diceret, Volens, responderetur ei, Ergo et ipse Deus est sua
voluntate, non natura. Quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret, et
sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videret? Sed
voluntas Dei si et proprie dicenda est aliqua in Trinitate persona,
magis hoc nomen Spiritui sancto competit, sicut charitas. Nam quid
est aliud charitas, quam voluntas?
39. Video me de Spiritu sancto in isto libro secundum Scripturas
sanctas hoc disputasse, quod fidelibus sufficit scientibus jam Deum
esse Spiritum sanctum, nec alterius substantiae, nec minorem quam est
Pater et Filius, quod in superioribus libris secundum easdem
Scripturas verum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit Deus,
quantum valuimus, admonuimus eos qui rationem de rebus talibus
poscunt, ut invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, sicut possent,
intellecta conspicerent (Rom. I, 20), et maxime per rationalem
vel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem Dei; per
quod velut speculum, quantum possent, si possent, cernerent
Trinitatem Deum, in nostra memoria, intelligentia, voluntate.
Quae tria in sua mente naturaliter divinitus instituta quisquis
vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam
sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici , concupisci,
reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur
per dilectionem, profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem.
Ad quam summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut
eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre
quod vivit. Verum ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam, et suo
vitio in deterius commutatam, ita eidem comparet Trinitati, ut omni
modo existimet similem; sed potius in qualicumque ista similitudine
magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum esse satis videbatur,
admonui.
|
|