|
40. De proposita similitudine Patris et Filii in memoria et
intelligentia nostra. De similitudine Spiritus sancti in voluntate
seu amore nostro. Sane Deum Patrem, et Deum Filium, id est,
Deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet, in coaeterno sibi
Verbo suo dixit quodam modo, et ipsum Verbum ejus Deum, qui nec
plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter, quam quod est
in illo qui Verbum non mendaciter sed veraciter genuit; quemadmodum
potui, non ut illud jam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in
aenigmate (I Cor. XIII, 12) quantulumcumque conjiciendo
videretur in memoria et intelligentia mentis nostrae, significare
curavi: memoriae tribuens omne quod scimus, etiamsi non inde
cogitemus, intelligentiae vero proprio modo quodam cogitationis
informationem. Cogitando enim quod verum invenerimus, hoc maxime
intelligere dicimur, et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed
illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae, ubi hoc etiam primum
cum cogitaremus invenimus, et gignitur intimum verbum, quod nullius
linguae sit, tanquam scientia de scientia, et visio de visione, et
intelligentia quae apparet in cogitatione, de intelligentia quae in
memoria jam fuerat, sed latebat: quanquam et ipsa cogitatio quamdam
suam memoriam nisi haberet, non reverteretur ad ea quae in memoria
reliquerat, cum alia cogitaret.
41. De Spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile
videretur ostendi, nisi voluntatem nostram, vel amorem seu dilectionem
quae valentior est voluntas: quoniam voluntas nostra quae nobis
naturaliter inest, sicut ei res adjacuerint vel occurrerint, quibus
allicimur aut offendimur, ita varias affectiones habet. Quid ergo,
est? Numquid dicturi sumus voluntatem nostram, quando recta est,
nescire quid appetat, quid evitet? Porro si scit, profecto inest ei
sua quaedam scientia, quae sine memoria et intelligentia esse non
possit. An vero audiendus est quispiam dicens, charitatem nescire
quid agat, quae non agit perperam? Sicut ergo inest intelligentia,
inest dilectio illi memoriae principali, in qua invenimus paratum et
reconditum ad quod cogitando possumus pervenire; quia et duo ista
invenimus ibi, quando nos cogitando invenimus et intelligere aliquid et
amare, quae ibi erant et quando inde non cogitabamus: et sicut inest
memoria, inest dilectio huic intelligentiae quae cogitatione formatur;
quod verbum verum sine ullius gentis lingua intus dicimus, quando quod
novimus dicimus; nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi
amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus: ita dilectio
quae visionem in memoria constitutam, et visionem cogitationis inde
formatam quasi parentem prolemque conjungit, nisi haberet appetendi
scientiam, quae sine memoria et intelligentia non potest esse, quid
recte diligeret ignoraret.
|
|