|
42. Quanta dissimilitudo inter repertam in nobis imaginem
Trinitatis et ipsam Trinitatem. Verum haec quando in una sunt
persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: Tria ista,
memoria, intellectus, et amor, mea sunt, non sua; nec sibi, sed
mihi agunt quod agunt, imo ego per illa. Ego enim memini per
memoriam, intelligo per intelligentiam, amo per amorem: et quando ad
memoriam meam aciem cogitationis adverto, ac sic in corde meo dico quod
scio, verbumque verum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et
scientia utique et verbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod
scio. Et quando in memoria mea cogitando invenio jam me intelligere,
jam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam
inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum invenio in memoria
mea, quo ego intelligo, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio
memor est, et vult redire ad ea quae in memoria reliquerat, eaque
intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est, et
mea vult voluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque
intelligit quid appetere debeat, quid vitare, per meam, non per suam
memoriam meminit; et per intelligentiam meam, non per suam, quidquid
intelligenter amat, intelligit. Quod breviter dici potest: Ego per
omnia illa tria memini, ego intelligo, ego diligo, qui nec memoria
sum, nec intelligentia, nec dilectio, sed haec habeo. Ista ergo
dici possunt ab una persona, quae habet haec tria, non ipsa est haec
tria. In illius vero summae simplicitate naturae quae Deus est,
quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus.
|
|