|
43. Prosequitur disparitatem trinitatis quae in homine est, a
Trinitate quae Deus est. Trinitas per speculum nunc videtur auxilio
fidei, ut postea clarius videri possit in promissa visione facie ad
faciem. Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in
re alia, propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria,
imago dicitur; sicut imago dicitur simul et tabula, et quod in ea
pictum est; sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula
nomine imaginis appellatur. Verum in illa summa Trinitate, quae
incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas,
ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo; in illa unus Deus
et dicatur et sit, nec in uno Deo sit illa Trinitas, sed unus
Deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa
tria una persona est, ita est illa Trinitas: sed tres personae sunt,
Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii.
Quamvis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent,
id est, qua res intelligibiles ita continentur, ut non in eam per
sensus corporis venerint, habeat pro modulo suo in hac imagine
Trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumque
similitudinem Patris; itemque intelligentia hominis, quae per
intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur, et
nullius linguae cordis verbum est, habeat in sua magna disparitate
nonnullam similitudinem Filii; et amor hominis de scientia procedens,
et memoriam intelligentiamque conjungens, tanquam parenti prolique
communis, unde nec parens intelligitur esse, nec proles, habeat in
hac imagine aliquam, licet valde imparem, similitudinem Spiritus
sancti: non tamen, sicut in ista imagine Trinitatis non haec tria
unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa Trinitate cujus
haec imago est, unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus est, et
tres sunt illae, non una persona. Quod sane mirabiliter ineffabile
est, vel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago
Trinitatis, ipsa vero summa Trinitas tres personae sint,
inseparabilior est illa Trinitas personarum trium, quam haec unius.
Illa quippe in natura divinitatis, sive id melius dicatur deitatis ,
quod est, hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis
est: nec aliquando non fuit, aut aliter fuit; nec aliquando non
erit, aut aliter erit. Ista vero tria quae sunt in impari imagine,
etsi non locis quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista
vita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi
sunt, ideo non videmus in alio majorem esse memoriam quam
intelligentiam, in alio contra: in alio duo haec amoris magnitudine
superari, sive sint ipsa duo inter se aequalia, sive non sint. Atque
ita a singulis bina, et a binis singula, et a singulis singula, a
majoribus minora vincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint ab
omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res
quae per gratiam non mutabitur : quia non aequatur creatura Creatori,
et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur .
44. Sed hanc non solum incorporalem, verum etiam summo
inseparabilem vereque immutabilem Trinitatem, cum venerit visio quae
facie ad faciem repromittitur nobis, multo clarius certiusque
videbimus, quam nunc ejus imaginem quod nos sumus: per quod tamen
speculum et in quo aenigmate qui vident, sicut in hac vita videre
concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendavimus in
sua mente conspiciunt; sed illi qui eam tanquam imaginem vident, ut
possint ad eum cujus imago est, quomodocumque referre quod vident, et
per imaginem quam conspiciendo vident, etiam illud videre conjiciendo,
quoniam nondum possunt facie ad faciem. Non enim ait Apostolus,
Videmus nunc speculum; sed, Videmus nunc per speculum (I Cor.
XIII, 12).
|
|