|
In beatitudine tantum intelligetur quaestio cur Spiritus sanctus non
sit genitus, et quomodo de Patre ac Filio procedat. Ad eum namque
pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores, quando fine hujus
vitae resolvuntur a corpore, jus in eis retinendis non habent invidae
potestates. Quas ille Agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus,
non potentia potestatis priusquam justitia sanguinis vicit. Proinde
liberi a diaboli potestate, suscipiuntur ab Angelis sanctis, a malis
omnibus liberati per Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum
Christum (I Tim. II, 5): quoniam consonantibus divinis
Scipturis, et veteribus et novis, et per quas praenuntiatus et per
quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub coelo, in quo
oportet homines salvos fieri (Act. IV, 12). Constituuntur
autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus,
donec recipiant corpora sua, sed jam incorruptibilia, quae ornent,
non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo Creatori, ut
spiritus hominis Deo pie subditus, habeat feliciter subditum corpus,
et sine fine permaneat ista felicitas.
45. Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus, eaque
clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente
ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit Filius Spiritus
sanctus, cum de Patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio:
hic vero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et
illis qui haec diligenter atque intelligenter legent, procul dubio
similiter apparebit, ut cum me in secundo hujus operis libro alio loco
inde dicturum esse promiserim (Cap. 3), quotiescumque in ea
creatura quae nos sumus, aliquid illi rei simile ostendere volui,
qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non
fuerit: quamvis et in ipso intellectu conatum me senserim magis
habuisse quam effectum. Et in una quidem persona quod est homo
invenisse imaginem summae illius Trinitatis, et in re mutabili tria
illa ut facilius intelligi possint, etiam per temporalia intervalla
maxime in libro nono monstrare voluisse. Sed tria unius personae, non
sicut humana poscit intentio, tribus illis personis convenire
potuerunt, sicut in hoc libro quinto decimo domonstravimus.
|
|