|
48. Quid hic sufficiat ad solutionem quaestionis, cur Spiritus non
dicatur genitus, et cur solus Pater ingenitus. Quid agendum iis qui
haec non intelligunt. Verum quia in illa coaeterna, et aequali, et
incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili
Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere,
sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius , id quod de hac
re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus,
dictumque conscripsimus. Inter caetera enim cum per Scripturarum
sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere Spiritum sanctum:
Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus
sanctus; cur Filius dixit,
|
“
De Patre procedit (Joan. XV,
26)?
”
|
|
Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod
ipsius est, de quo et ipse est? Unde et illud est quod ait,
|
“
Mea
doctrina non est mea, sed ejus qui me misit
”
|
|
(Id. VII, 16).
Si igitur hic intelligitur ejus doctrina, quam tamen dixit non suam,
sed Patris; quanto magis illic intelligendus est et de ipso procedere
Spiritus sanctus, ubi sic ait,
ut non
diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus
(est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut de illo etiam
procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de
Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic
utcumque etiam illud intelligitur, quantum a talibus quales nos sumus,
intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere
Spiritus sanctus: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum
utique filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus
est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem
et Deum Filium aliquid tale suspicemur. Quia nec filius hominum
simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex
patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex
matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de
Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam
creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Pater Filio
dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque
enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita
Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in
semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit
vitam procedere de illo, sicut et procedit de ipso (In Joannis
Evang. tract. 99, nn. 8, 9). Haec de illo sermone in hunc
librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens.
49. Verum si ad hanc imaginem contuendam, et ad videnda ista quam
vera sint, quae in eorum mente sunt, nec tria sic sunt ut tres
personae sint, sed omnia tria hominis sunt quae una persona est, minus
idonei sunt: cur non de illa summa Trinitate, quae Deus est,
credunt potius quod in sacris Litteris invenitur, quam poscunt
liquidissimam reddi sibi rationem, quae ab humana mente tarda scilicet
infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint
Scripturis sanctis tanquam veracissimis testibus, agant orando et
quaerendo et bene vivendo ut intelligant, id est, ut quantum videri
potest, videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? imo
vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista
esse, quia ea non valent caecis mentibus cernere; debent et illi qui
ex nativitate sua caeci sunt, esse solem negare. Lux ergo lucet in
tenebris: quod si eam tenebrae non comprehendunt (Joan. I, 5),
illuminentur Dei dono prius ut sint fideles, et incipiant esse lux in
comparatione infidelium; atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad
videnda quae credunt, ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita
creduntur, ut videri jam omnino non possint. Non enim Christus
iterum in cruce videndus est: sed nisi hoc credatur quod ita factum
atque visum est, ut futurum ac videndum jam non speretur, non
pervenitur ad Christum, qualis sine fine videndus est. Quantum vero
attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem, immutabilemque
naturam per intelligentiam utcumque cernendam, nusquam se melius,
regente duntaxat fidei regula, acies humanae mentis exercet, quam in
eo quod ipse homo in sua natura melius caeteris animalibus, melius
etiam caeteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens: cui
quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tanquam in loco
superiore atque interiore honorabiliter praesidenti, judicanda omnia
nuntiant etiam corporis sensus; et qua non est superior, cui subdita
regenda est, nisi Deus.
50. Verum inter haec quae multa jam dixi, et nihil illius summae
Trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed
confiteri potius mirificatam scientiam ejus ex me invaluisse, nec posse
me ad illam (Psal. CXXXVIII, 6); o tu, anima mea, ubi
te esse sentis, ubi jaces, ubi stas , donec ab eo qui propitius
factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes languores tui
(Psal. CII, 3)? Agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo
Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus
inflictis vulneribus semivivum (Luc. X, 30-34). Et tamen
multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata,
sed eis pro quibus orabat qui dicebat, Oculi mei videant aequitatem
(Psal. XVI, 2). Nempe ergo multa vera vidisti, eaque
discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti: attolle oculos in
ipsam lucem, et eos in eam fige, si potes. Sic enim videbis quid
distet nativitas Verbi Dei a processione Doni Dei, propter quod
Filius unigenitus non de Patre genitum, alioqui frater ejus esset,
sed procedere dixit Spiritum sanctum. Unde cum sit communio quaedam
consubstantialis Patris et Filii amborum Spiritus, non amborum,
quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque
cernendum, non potes ibi aciem figere; scio, non potes. Verum
dico, mihi dico, quid non possim scio: ipsa tamen tibi ostendit in te
tria illa, in quibus tu summae ipsius, quam fixis oculis contemplari
nondum vales, imaginem Trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi
verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est,
quando quod scimus dicimus; quamvis nullius gentis lingua significantem
vocem vel proferamus vel cogitemus, sed ex illo quod novimus cogitatio
nostra formetur; sitque in acie cogitantis imago simillima cogitationis
ejus quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac
prolem tertia voluntate sive dilectione jungente. Quam quidem
voluntatem de cogitatione procedere (nemo enim vult quod omnino quid
vel quale sit nescit), non tamen esse cogitationis imaginem; et ideo
quamdam in hac re intelligibili nativitatis et processionis insinuari
distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere,
vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti
et tu, quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti
eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae
cogitationibus humanis occursare non desinunt, vix vidisti. Sed illa
lux quae non est quod tu, et hoc tibi ostendit, aliud esse illas
incorporeas similitudines corporum, et aliud esse verum, quod eis
reprobatis intelligentia contuemur: haec et alia similiter certa oculis
tuis interioribus lux illa monstravit. Quae igitur causa est cur acie
fixa ipsam videre non possis, nisi utique infirmitas? Et quid tibi
eam fecit, nisi iniquitas ? Quis ergo sanat omnes languores tuos,
nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum
jam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.
|
|