CAPUT II.

2. Deus incomprehensibilis semper quaerendus. Trinitatis vestigia non frustra quaesita in creatura. Deus quippe ipse quem quaerimus adjuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster, et intelligamus quemadmodum dictum sit in Psalmo sacro: Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 3,4). Videtur enim, quod semper quaeritur, nunquam inveniri: et quomodo jam laetabitur, et non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint invenire quod quaerunt? Non enim ait, Laetetur cor invenientium; sed, quaerentium Dominum. Et tamen Dominum Deum inveniri posse dum quaeritur, testatur Isaias propheta, dum dicit: Quaerite Dominum, et mox ut inveneritis, invocate eum: et cum appropinquaverit vobis, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. LV, 6, 7). Si ergo quaesitus inveniri potest, cur dictum est, Quaerite faciem ejus semper? An et inventus forte quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat, potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit, si incomprehensible comprehendit esse quod quaerit, nisi quia cessandum non est, quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum, quod et inveniendum quaeritur, et quaerendum invenitur? Nam et quaeritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quaeratur avidius. Secundum hoc accipi potest, quod dictum est in libro Ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Manducant enim et bibunt, quia inveniunt; et quia esuriunt ac sitiunt, adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus invenit: propter quod ait propheta, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum, sicut in Psalmo sacro canitur, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII, 2). Ad hoc ergo debet homo esse intelligens, ut requirat Deum.

3. Satis itaque remorati fuerimus in iis quae Deus fecit, ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). Unde arguuntur in libro Sapientiae, qui de iis quae videntur bona, non potuerunt scire eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem; sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut violentiam aquarum, aut luminaria coeli, rectores orbis terrarum deos putaverunt: quorum quidem si specie delectati haec deos putaverunt, sciant quanto Dominator eorum melior est. Speciei enim generator ea creavit. Aut si virtutem et operationem eorum mirati sunt, intelligant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterat horum Creator videri (Sap. XIII, 1-5). Haec de libro Sapientiae propterea posui, ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim, donec ad mentem hominis pervenirem, quaesisse indicia summae illius Trinitatis, quam quaerimus cum Deum quaerimus.