|
4. Omnium superiorum librorum breviarium. Sed quoniam disserendi et
ratiocinandi necessitas per quatuordecim libros multa nos dicere
compulit, quae cuncta simul aspicere non valemus, ut ad id quod
apprehendere volumus, ea celeri cogitatione referamus; faciam quantum
Domino adjuvante potuero, ut quidquid in singulis voluminibus ad
cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breviter
congeram, et tanquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res
quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam: ne tam longe
sint a praecedentibus consequentia, ut oblivionem praecedentium faciat
inspectio consequentium; aut certe si fecerit, cito possit quod
exciderit relegendo recolligi.
5. In primo libro secundum Scripturas sacras unitas et aequalitas
summae illius Trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto,
eadem: sed de Filii missione et Spiritus sancti diligenter quaestio
pertractata tres libros fecit; demonstratumque est non ideo minorem
mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum
Trinitas quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura
immutabilis et invisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur.
In quinto, propter eos quibus ideo videtur non eamdem Patris et
Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum
substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni, vel genitum
esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse
diversas, demonstratur non omne quod de Deo dicitur secundum
substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus,
et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad
se, sed ad aliquid quod ipse non est; sicut Pater ad Filium
dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid
relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore
dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis (Psal.
LXXXIX, 1), nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum
in natura vel essentia sua immutabilem permanere. In sexto, quomodo
dictus sit Christus ore apostolico, Dei virtus et Dei sapientia (I
Cor. I, 24), sic disputatur, ut differatur eadem quaestio
diligentius retractanda: utrum a quo est genitus Christus, non sit
ipse sapientia , sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia
sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro
apparuit Trinitatis aequalitas, et non Deus triplex, sed Trinitas:
nec quasi aliquid duplum esse Patrem et Filium ad simplum Spiritum
sanctum; ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum
est etiam quomodo possit intelligi quod ait Hilarius episcopus :
Aeternitas in Patre, species in Imagine, usus in Munere. In
septimo, quaestio quae dilata fuerat, explicatur, ita ut Deus qui
genuit Filium, non solum sit Pater virtutis et sapientiae suae, sed
etiam ipse virtus atque sapientia; sic et Spiritus sanctus: nec tamen
simul tres sint virtutes aut tres sapientiae, sed una virtus et una
sapientia, sicut unus Deus et una essentia. Deinde quaesitum est,
quomodo dicantur una essentia, tres personae, vel a quibusdam Graecis
una essentia, tres substantiae: et inventum est elocutionis
necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiarentur, cum quaeritur
quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem
scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum. In octavo, ratione
etiam reddita intelligentibus clarum est, in substantia veritatis non
solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid
majus esse quam solum Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem
Trinitate majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres majus
aliquid esse quam singulos. Deinde per veritatem quae intellecta
conspicitur, et per bonum summum a quo est omne bonum, et per
justitiam propter quam diligitur animus justus ab animo etiam nondum
justo, ut natura non solum incorporalis, verum etiam incommutabilis
quod est Deus, quantum fieri potest, intelligeretur admonui: et per
charitatem, quae in Scripturis sanctis Deus dicta est (I Joan.
IV, 16), per quam coepit utcumque etiam Trinitas intelligentibus
apparere, sicut sunt amans, et quod amatur, et amor. In nono, ad
imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, pervenit disputatio: et
in ea quaedam trinitas invenitur, id est, mens, et notitia qua se
novit, et amor quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia
inter se, et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem
diligentius subtiliusque tractatum est, atque ad id perductum, ut
inveniretur in mente evidentior trinitas ejus, in memoria scilicet et
intelligentia et voluntate. Sed quoniam et hoc compertum est, quod
mens nunquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se
intelligeret, et diligeret, quamvis non semper se cogitaret, cum
autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione
discerneret; dilata est de Trinitate, cujus haec imago est,
disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus visis inveniretur trinitas,
et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. In undecimo ergo
electus est sensus oculorum, in quo id quod inventum esset, etiam in
caeteris quatuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci: atque
ita exterioris hominis trinitas, primo in iis quae cernuntur
extrinsecus, ex corpore scilicet quod videtur, et forma quae inde in
acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione
voluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia, nec unius
esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo, ab iis quae
extrinsecus sensa sunt velut introducta inventa est altera trinitas,
ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis
quae in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies
cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis. Sed ideo ista
trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de
corporibus illata est quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo
discernenda visa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie
scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis
trinitas inquirenda: quae licet ad interiorem hominem jam pertineat,
nondum tamen imago Dei vel appellanda sit vel putanda. Et hoc agitur
in tertio decimo libro per commendationem fidei christianae. In quarto
decimo autem de sapientia hominis vera, id est, Dei munere in ejus
ipsius Dei participatione donata, quae ab scientia distincta est,
disputatur: et eo pervenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine
Dei, quod est homo secundum mentem, quae renovatur in agnitione Dei
secundum imaginem ejus qui creavit hominem (Coloss. III, 10)
ad imaginem suam (Gen. I, 27), et sic percipit sapientiam ubi
contemplatio est aeternorum.
|
|