|
7. Quam difficile demonstrare ratione naturali Trinitatem. Sed
haec omnia quae dixi, et quaecumque alia simili more locutionis humanae
digne de Deo dici videntur, et universae Trinitati quae est unus
Deus, et personis singulis in eadem Trinitate conveniunt. Quis enim
vel unum Deum, quod est ipsa Trinitas, vel Patrem, vel Filium,
vel Spiritum sanctum; audeat dicere, aut non viventem, aut nihil
sentientem vel intelligentem, aut in ea natura qua inter se
praedicantur aequales, quemquam esse eorum mortalem sive
corruptibilem, sive mutabilem, sive corporeum; aut quisquam ibi neget
aliquem potentissimum, justissimum, speciosissimum, optimum,
beatissimum? Si ergo haec atque hujusmodi omnia, et ipsa Trinitas,
et in ea singuli dici possunt; ubi aut quomodo Trinitas apparebit?
Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae vita
enim dicitur in Deo, ipsa est essentia ejus atque natura. Non itaque
Deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Haec autem vita non talis
est qualis inest arbori, ubi nullus est intellectus, nullus est
sensus. Nec talis qualis inest pecori: habet enim vita pecoris sensum
quinquepartitum, sed intellectum habet nullum: at illa vita quae Deus
est, sentit atque intelligit omnia; et sentit mente, non corpore,
quia spiritus est Deus (Joan. IV, 24). Non autem sicut
animalia quae habent corpora, per corpus sentit Deus; non enim ex
anima constat et corpore: ac per hoc simplex illa natura sicut
intelligit sentit, sicut sentit intelligit; idemque sensus qui
intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut
coeperit: immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod
solus habeat immortalitatem (I Tim. VI, 16): nam immortalitas
ejus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est commutatio.
Ipsa est etiam vera aeternitas qua est immutabilis Deus, sine
initio, sine fine; consequenter et incorruptibilis. Una ergo
eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis,
sive incorruptibilis, sive immutabilis: itemque cum dicitur, vivens,
et intelligens, quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim
percepit sapientiam qua esset sapiens , sed ipse sapientia est. Et
haec vita, eademque virtus sive potentia, eademque species, qua
potens, atque speciosus dicitur. Quid enim potentius et speciosius
sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Bonitas etiam atque
justitia, numquid inter se in natura Dei, sicut in ejus operibus
distant, tanquam duae diversae sint qualitates Dei; una, bonitas;
alia, justitia? Non utique: sed quae justitia, ipsa bonitas; et
quae bonitas, ipsa beatitudo. Incorporalis autem vel incorporeus ideo
dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, non
corpus.
8. Proinde si dicamus, Aeternus, immortalis, incorruptibilis,
immutabilis, vivus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus,
beatus, spiritus; horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo
videtur significare substantiam, caetera vero hujus substantiae
qualitates: sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura.
Quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum
substantiam vel essentiam est intelligendum. Absit enim ut spiritus
secundum substantiam dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem: sed
utrumque secundum substantiam. Sic omnia caetera quae commemoravimus,
unde in superioribus libris multa jam diximus. De quatuor igitur
primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt, id est,
aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid
eligamus; quia unum quatuor ista significant, sicut jam disserui; ne
per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est
prius, id est, aeternus. Hoc faciamus et de quatuor secundis, quae
sunt, vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam vita
qualiscumque inest et pecori, cui sapientia non inest; duo vero ista,
sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine
comparata, ut sancta Scriptura diceret, Melior est sapiens quam
fortis (Id. VI, 1); speciosa porro etiam corpora dici solent:
unum ex his quatuor quod eligimus, sapiens eligatur: quamvis haec
quatuor in Deo non inaequalia dicenda sint; nomina enim quatuor, res
autem una est. De tertiis vero ultimis quatuor, quamvis in Deo idem
sit justum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod
justum et bonum et beatum esse: tamen quia in hominibus potest esse
spiritus non beatus, potest et justus et bonus nondum beatus; qui vero
beatus est, profecto et justus et bonus et spiritus est: hoc potius
eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est
beatus.
|
|