|
9. Quomodo in ipsa simplicitate Dei sit Trinitas. An et quomodo
ex monstratis trinitatibus in homine ostendatur Trinitas Deus. Num
igitur cum dicimus, Aeternus, sapiens, beatus, haec tria sunt
Trinitas, quae appellatur Deus? Redigimus quidem illa duodecim in
istam paucitatem trium: sed eo modo forsitan possumus et haec tria in
unum aliquod horum. Nam si una eademque res in Dei natura potest esse
sapientia et potentia, aut vita et sapientia; cur non una eademque res
esse possit in Dei natura aeternitas et sapientia, aut beatitudo et
sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim, an
ista tria diceremus, quando illa multa in istam redegimus paucitatem;
ita nihil interest utrum tria ista dicamus, an illud unum in cujus
singularitatem duo caetera similiter redigi posse monstravimus . Quis
itaque disputandi modus, quaenam tandem vis intelligendi atque
potentia, quae vivacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet,
ut alia jam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur Deus, quomodo sit
Trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam, ita
Deus de aliquo: sed sua est ipse sapientia; quia non est aliud
sapientia ejus, aliud essentia, cui hoc est esse quod sapientem esse.
Dicitur quidem in Scripturis sanctis Christus Dei virtus, et Dei
sapientia (I Cor. I, 24): sed quemadmodum sit intelligendum,
ne Patrem Filius videatur facere sapientem, in libro septimo
disputatum est (Cap. 1-3); et ad hoc ratio pervenit, ut sic sit
Filius sapientia de sapientia, quemadmodum lumen de lumine, Deus de
Deo. Nec aliud potuimus invenire Spiritum sanctum, nisi et ipsum
esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam, sicut unum Deum,
unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est Deus, quomodo
intelligimus esse Trinitatem? Non dixi, Quomodo credimus? nam hoc
inter fideles non debet habere quaestionem: sed si aliquo modo per
intelligentiam possumus videre quod credimus, quis iste erit modus?
10. Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris
Trinitas apparere, octavus occurrit. Ibi quippe, ut potuimus,
disputando erigere tentavimus mentis intentionem ad intelligendam illam
praestantissimam immutabilemque naturam, quod nostra mens non est.
Quam tamen sic intuebamur, ut nec longe a nobis esset, et supra nos
esset, non loco, sed ipsa sui venerabili mirabilique praestantia, ita
ut apud nos esse suo praesenti lumine videretur. In qua tamen nobis
adhuc nulla Trinitas apparebat, quia non ad eam quaerendam in fulgore
illo firmam mentis aciem tenebamus : tantum quia non erat aliqua
moles, ubi credi oporteret magnitudinem duorum vel trium plus esse quam
unius, cernebamus utcumque. Sed ubi ventum est ad charitatem, quae
in sancta Scriptura Deus dicta est (I Joan. IV, 16), eluxit
paululum Trinitas, id est, amans, et quod amatur, et amor. Sed
quia lux illa ineffabilis nostrum reverberabat obtutum, et ei nondum
posse obtemperari nostrae mentis quodam modo convincebatur infirmitas,
ad ipsius nostrae mentis, secundum quam factus est homo ad imaginem
Dei (Gen. I, 27), velut familiariorem considerationem,
reficiendae laborantis intentionis causa, inter coeptum dispositumque
refleximus: et inde in creatura, quod nos sumus, ut invisibilia
Dei, per ea quae facta sunt, conspicere intellecta possemus (Rom.
I, 20), immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum.
Et ecce jam quantum necesse fuerat, aut forte plus quam necesse
fuerat, exercitata in inferioribus intelligentia, ad summam
Trinitatem quae Deus est, conspiciendam nos erigere volumus, nec
valemus. Num enim sicut certissimas videmus trinitates, sive quae
forinsecus de rebus corporalibus fiunt, sive cum ea ipsa quae
forinsecus sensa sunt cogitantur; sive cum illa quae oriuntur in
animo, nec pertinent ad corporis sensus, sicut fides, sicut virtutes
quae sunt artes agendae vitae, manifesta ratione cernuntur et scientia
continentur; sive cum mens ipsa qua novimus quidquid nosse nos
veraciter dicimus, sibi cognita est, vel se cogitat, sive cum aliquid
quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit: num ergo
sicut in his omnibus certissimas videmus trinitates, quia in nobis
fiunt vel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, volumus, ita
videmus etiam Trinitatem Deum, quia et illic intelligendo conspicimus
tanquam dicentem, et verbum ejus, id est, Patrem et Filium, atque
inde procedentem charitatem utrique communem, scilicet Spiritum
sanctum? An trinitates istas ad sensus nostros vel ad animum
pertinentes videmus potius quam credimus, Deum vero esse Trinitatem
credimus potius quam videmus? Quod si ita est, profecto aut
invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, nulla intellecta
conspicimus; aut si ulla conspicimus; non in eis conspicimus
Trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non
conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum,
quod nos non sumus, liber octavus ostendit; et quartus decimus, cum
de sapientia quae homini ex Deo est loqueremur, admonuit. Cur itaque
ibi non agnoscimus Trinitatem? An haec sapientia quae Deus dicitur,
non se intelligit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est
qui non videat, ubi nulla scientia est, nullo modo esse sapientiam?
Aut vero putandum est, sapientiam quae Deus est, scire alia et
nescire se ipsam, vel diligere alia nec diligere se ipsam? Quae si
dici sive credi stultum et impium est; ecce ergo Trinitas, sapientia
scilicet, et notitia sui, et dilectio sui. Sic enim et in homine
invenimus trinitatem, id est, mentem, et notitiam qua se novit, et
dilectionem qua se diligit.
|
|