CAPUT VIII.

14. Deum nunc videri a nobis per speculum quomodo dicat Apostolus. Incorporalem substantiam scio esse sapientiam, et lumen esse in quo videntur quae oculis carnalibus non videntur: et tamen vir tantus tamque spiritualis, Videmus nunc, inquit, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Quale sit et quod sit hoc speculum si quaeramus, profecto illud occurrit, quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus, ut per imaginem hanc quod nos sumus, videremus utcumque a quo facti sumus, tanquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Speculantes dixit, per speculum videntes, non de specula prospicientes. Quod in graeca lingua non est ambiguum, unde in latinam translatae sunt apostolicae Litterae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum, a specula de cujus altitudine longius aliquid intuemur, etiam sono verbi distat omnino; satisque apparet Apostolum a speculo, non a specula dixisse, gloriam Domini speculantes. Quod vero ait, In eamdem imaginem transformamur: utique imaginem Dei vult intelligi, eamdem dicens, istam ipsam scilicet, id est, quam speculamur; quia eadem imago est et gloria Dei, sicut alibi dicit, Vir quidem non debet velare caput suum, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7): de quibus verbis jam in libro duodecimo disseruimus. Transformamur ergo dicit, de forma in formam mutamur, atque transimus de forma obscura in formam lucidam; quia et ipsa obscura, imago Dei est; et si imago, profecto etiam gloria, in qua homines creati sumus, praestantes caeteris animalibus. De ipsa quippe natura humana dictum est, Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei. Quae natura in rebus creatis excellentissima, cum a suo Creatore ab impietate justificatur, a deformi forma formosam transfertur in formam. Est quippe et in ipsa impietate, quanto magis damnabile vitium, tanto certius natura laudabilis. Et propter hoc addidit, de gloria in gloriam: de gloria creationis in gloriam justificationis. Quamvis possit hoc et aliis modis intelligi, quod dictum est, de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam speciei; de gloria qua filii Dei sumus, in gloriam qua similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quod vero adjunxit, tanquam a Domini Spiritu; ostendit gratia Dei nobis conferri tam optabilis transformationis bonum.