|
In una persona interdum intelliguntur omnes. Hoc autem dixit, non
propter inaequalitatem Verbi Dei et Spiritus sancti, sed tanquam
impedimento esset praesentia Filii hominis apud eos, quominus veniret
ille qui minor non esset, quia semetipsum non exinanivit, formam servi
accipiens, sicut Filius (Philipp. II, 7). Oportebat ergo ut
auferretur ab oculis eorum forma servi, quam intuentes, hoc solum esse
Christum putabant quod videbant. Inde est et illud quod ait, Si
diligeretis me, gauderetis utique, quoniam eo ad Patrem; quia Pater
major me est (Joan. XIV, 28): id est, propterea me oportet
ire ad Patrem, quia dum me ita videtis, ex hoc quod videtis,
aestimatis quia minor sum Patre, atque ita circa creaturam
susceptumque habitum occupati, aequalitatem quam cum Patre habeo non
intelligitis. Inde est et illud: Noli me tangere; nondum enim
ascendi ad Patrem (Id. XX, 17). Tactus enim tanquam finem
facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in
se, ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad
Patrem erat ita videri, sicut aequalis est. Patri, ut ibi esset
finis visionis, quae sufficit nobis. Aliquando item de Filio solo
dicitur, quod ipse sufficiat, et in ejus visione merces tota
promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet
mandata mea et custodit ea, ille est qui diligit me. Qui autem me
diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me
ipsum illi. Numquid hic, quia non dixit, Ostendam illi et Patrem,
ideo separavit Patrem? Sed quia verum est, Ego et Pater unum
sumus; cum Pater ostenditur, et Filius ostenditur qui in illo est;
et cum Filius ostenditur, etiam Pater ostenditur qui in illo est.
Sicut ergo cum ait, Et ostendam me ipsum illi, intelligitur quia
ostendit et Patrem; ita et in eo quod dicitur, Cum tradiderit regnum
Deo et Patri, intelligitur quia non adimit sibi. Quoniam cum
perducet credentes ad contemplationem Dei et Patris, profecto
perducet ad contemplationem suam, qui dixit, Et ostendam illi me
ipsum. Et ideo consequenter, cum dixisset illi Judas, Domine,
quid factum est, quia ostensurus es te nobis, et non huic mundo?
respondit Jesus, et dixit illi: Si quis diligit me, sermonem meum
servabit; et Pater meus diliget illum, et ad eum veniemus, et
mansionem apud eum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei
a quo diligitur, quia simul cum Patre venit ad eum, et mansionem
facit apud eum.
19. An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus Patre
et Filio exclusus esse ab hac mansione Spiritus sanctus? Quid est
ergo quod superius ait de Spiritu sancto: Quem hic mundus accipere
non potest, quoniam non videt illum: nostis illum vos, quia vobiscum
manet, et in vobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est, de
quo dictum est, vobiscum manet, et in vobis est. Nisi forte quisquam
sic absurdus est, ut arbitretur, cum Pater et Filius venerint ut
mansionem apud dilectorem suum faciant, discessurum inde Spiritum
sanctum, et tanquam locum daturum esse majoribus. Sed huic carnali
cogitationi occurrit Scriptura: paulo quippe superius ait, Et ego
rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis ut, vobiscum sit in
aeternum (Joan. XIV, 16-23). Non ergo discedet Patre et
Filio venientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum;
quia nec ille sine ipsis venit, nec illi sine ipso. Sed propter
insinuationem Trinitatis, personis etiam singulis nominatis dicuntur
quaedam separatim ; non tamen aliis separatis intelliguntur, propter
ejusdem Trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem Patris
et Filii et Spiritus sancti.
|
|