CAPUT X.

20. Quomodo Christus tradet regnum Deo et Patri. Tradito regno Deo et Patri, Christus jam non interpellabit pro nobis. Tradet itaque regnum Deo et Patri Dominus noster Jesus Christus, non se inde separato, nec Spiritu sancto, quando perducet credentes ad contemplationem Dei, ubi est finis omnium bonarum actionum, et requies sempiterna, et gaudium quod nunquam auferetur a nobis. Hoc enim signat in eo quod ait: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Id. XVI, 22). Hujus gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes Domini, et intenta in verbum ejus; quieta scilicet ab omni actione, et intenta in veritatem secundum quemdam modum, cujus capax est ista vita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conversante, quamvis bona et utili, tamen, cum requies successerit, transitura, ipsa requiescebat in verbo Domini. Et ideo Dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adjuvaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 39-42). Non partem malam dixit quod agebat Martha; sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione Deus erit omnia in omnibus; quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso illustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26), Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Contemplabimur enim Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, cum mediator Dei et hominum homo Christus Jesus tradiderit regnum Deo et Patri, ut jam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, Filius Dei et Filius hominis; sed et ipse in quantum sacerdos est assumpta propter nos servi forma, subjectus sit ei qui illi subjecit omnia, et cui subjecit omnia; ut in quantum Deus est, cum illo nos subjectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subjectus sit (I Cor. XV, 24-28). Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia homo potius in Filio quam Filius in Patre: sicut caro animae meae, alia substantia est ad animam meam, quamvis in uno homine, quam anima alterius hominis ad animam meam.

21. Cum ergo tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum credentes et viventes ex fide, pro quibus nunc mediator interpellat, perduxerit ad contemplationem, cui percipiendae suspiramus et gemimus, et cum transierit labor et gemitus, jam non interpellabit pro nobis tradito regno Deo et Patri. Hoc significans ait, Haec vobiscum locutus sum in similitudinibus: veniet hora, quando jam non in similitudinibus loquar vobis, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis; id est, jam non erunt similitudines, cum visio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de Patre nuntiabo vobis; ac si diceret, manifeste Patrem ostendam vobis. Nuntiabo quippe ait, quia Verbum ejus est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in hunc mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI, 25-28). Quid est, A Patre exivi; nisi, non in ea forma qua aequalis sum Patri, sed aliter, id est, in assumpta creatura minor apparui? Et quid est, Veni in hunc mundum; nisi, formam servi, quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum qui mundum istum diligunt, oculis demonstravi? Et quid est, Iterum relinquo mundum; nisi, ab aspectu dilectorum mundi aufero quod viderunt? Et quid est, Vado ad Patrem; nisi, doceo me sic intelligendum a fidelibus meis, quomodo aequalis sum Patri? Hoc qui credunt, digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam visionem, quo perducens dictus est tradere regnum Deo et Patri. Fideles quippe ejus quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum ejus, pro quibus nunc interpellat: tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere, ubi aequalis est Patri, non jam rogabit Patrem pro eis. Ipse enim, inquit, Pater amat vos. Ex hoc enim rogat, quo minor est Patre: quo vero aequalis est, exaudit cum Patre. Unde se ab eo quod dixit, Ipse enim Pater amat vos, utique ipse non separat; sed secundum ea facit intelligi quae supra commemoravi, satisque insinuavi, plerumque ita nominari unamquamque in Trinitate personam, ut et aliae illic intelligantur. Sic itaque dictum est, Ipse enim Pater amat vos, ut consequenter intelligatur et Filius et Spiritus sanctus: non quia modo nos non amat, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); sed tales nos amat Deus, quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conservat: quod tunc erit, cum tradiderit regnum Deo et Patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut jam non roget Patrem, quia ipse Pater amat nos. Quo autem merito, nisi fidei, qua credimus antequam illud quod promittitur videamus? Per hanc enim perveniemus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus; non quales odit quia sumus , et hortatur ac praestat ne tales esse semper velimus.