CAPUT XI.

22. Regula qua intelligitur Filius in Scripturis nunc aequalis, nunc minor. Quapropter, cognita ista regula intelligendarum Scripturarum de Filio Dei, ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei, in qua aequalis est Patri, et quid secundum formam servi quam accepit, in qua minor est Patre, non conturbabimur tanquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum Librorum sententiis. Nam secundum formam Dei aequalis est Patri et Filius et Spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut jam ostendimus: secundum autem formam servi, minor est Patre, quia ipse dixit: Pater major me est (Joan. XIV, 28): minor est se ipso, quia de illo dictum est, Semetipsam exinanivit (Philipp. II, 7): minor est Spiritu sancto, quia ipse ait, Qui dixerit blasphemiam in Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit in Spiritum sanctum, non remittetur ei (Matth. XII, 32). Et in ipso virtutes operatus est, dicens: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit super vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Et apud Isaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitavit, et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit. Spiritus, inquit, Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem (Isai. LXI, 1; Luc. IV, 18, 19), et caetera: ad quae facienda ideo dicit se missum, quia Spiritus Domini est super eum. Secundum formam Dei, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): secundum formam servi, ipse factus est ex muliere, factus sub Lege (Galat. IV, 4). Secundum formam Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. X, 30): secundum formam servi, non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui eum misit (Id. VI, 38). Secundum formam Dei, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. V, 26): secundum formam servi, tristis est anima ejus usque ad mortem; et, Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me iste calix (Matth. XXVI, 38, 39). Secundum formam Dei, ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20): secundum formam servi, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8).

23. Secundum formam Dei, omnia quae habet Pater, ipsius sunt (Joan. XVI, 15): et, Omnia mea tua sunt, inquit, et tua mea (Id. XVII, 10). Secundum formam servi, non est doctrina ipsius, sed illius qui eum misit (Id. VII, 16).