|
Qua ratione Filius dicatur nescire diem et horam quam scit Pater.
Dicta de Christo alia secundum formam Dei, alia secundum formam
servi. Dare regnum quomodo et Christi est, et Christi non est.
Quomodo Christus et non judicabit, et judicabit. Et, de die et
hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater
(Marc. XIII, 32). Hoc enim nescit, quod nescientes facit,
id est, quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret: sicut
dictum est ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen.
XXII, 12), id est, nunc feci ut cognosceres; quia et ipse
sibi in illa tentatione probatus innotuit. Nam et illud utique
dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tanquam
praeterito loquens, ait, Jam non dicam vos servos, sed amicos.
Servus enim nescit voluntatem domini sui: vos autem dixi amicos, quia
omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota vobis feci (Joan. XV,
15): quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat, quasi jam
fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa vobis habeo dicere; sed
non potestis illa portare modo (Id. XVI, 12). Inter quae
intelligitur et, De die et hora. Nam et Apostolus: Neque enim
judicavi me, inquit, scire aliquid in vobis, nisi Christum Jesum,
et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Eis enim loquebatur, qui
capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo
post dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus (Id. III, 1). Hoc ergo inter illos nesciebat,
quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat,
quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos,
quod inter parvulos nesciebat: ibi quippe ait, Sapientiam loquimur
inter perfectos (Id. II, 6). Eo namque genere locutionis
nescire quisque dicitur quod occultat, quo dicitur fossa caeca quae
occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur Scripturae, quod in
consuetudine humana non inveniatur; quia utique hominibus loquuntur.
24. Secundum formam Dei dictum est, Ante omnes colles genuit me
(Prov. VIII, 25), id est, ante omnes altitudines
creaturarum; et, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3), id
est, ante omnia tempora et temporalia: secundum formam autem servi
dictum est, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov.
VIII, 22). Quia secundum formam Dei dixit, Ego sum
veritas; et secundum formam servi, Ego sum via (Joan. XIV,
6). Quia enim ipse primogenitus a mortuis (Apoc. I, 5) iter
fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei ad vitam aeternam, cui caput est
ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio viarum
Dei in opera ejus. Secundum formam enim Dei, principium est quod et
loquitur nobis (Joan. VIII, 25); in quo principio fecit
Deus coelum et terram (Gen. I, 1): secundum autem formam
servi, Sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6).
Secundum formam Dei, Primogenitus omnis creaturae, et ipse ante
omnes est, et omnia in illo constant: secundum formam servi, Ipse
est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 15, 17, 18).
Secundum formam Dei, Dominus est gloriae (I Cor. II, 8).
Unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim
praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et
justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom.
VIII, 30). De illo quippe dictum est quod justificet impium
(Id. IV, 5); de illo dictum est quod sit justus et justificans
(Id. III, 26). Si ergo quos justificavit, ipsos et
glorificavit, qui justificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi,
Dominus gloriae. Secundum formam tamen servi satagentibus discipulis
de glorificatione sua, respondit: Sedere ad dexteram vel ad sinistram
meam non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo
(Matth. XX, 23).
25. Quod autem paratum est a Patre ejus, et ab ipso Filio paratum
est: quia ipse et Pater unum sunt (Joan. X, 30). Jam enim
ostendimus in hac Trinitate per multos divinarum locutionum modos etiam
de singulis dici quod omnium est, propter inseparabilem operationem
unius cujusdemque substantiae. Sicut et de Spiritu sancto dicit,
Cum ego iero, mittam illum ad vos (Id. XVI, 7). Non dixit,
Mittemus; sed ita quasi tantum Filius eum missurus esset, et non
Pater; cum alio loco dicat, Haec locutus sum vobis apud vos manens;
advocatus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo,
ille vobis declarabit omnia (Id. XIV, 25 26). Hic rursus
ita dictum est, quasi non eum missurus esset et Filius, sed tantum
Pater. Sicut ergo ista, ita et illud quod ait, sed quibus paratum
est a Patre meo: cum Patre se intelligi voluit parare sedes gloriae
quibus vellet. Sed dicit aliquis: Illic cum de Spiritu sancto
loqueretur, ita se missurum ait, ut non negaret Patrem missurum; et
alio loco ita Patrem, ut non negaret se missurum: hic vero aperte
ait, Non est meum dare; atque ita secutus, a Patre dixit ista
praeparata. Sed hoc est quod praestruximus secundum formam servi
dictum: ut ita intelligeremus, Non est meum dare, ac si diceretur,
Non est humanae potestatis hoc dare: ut per illud intelligatur hoc
dare, per quod Deus aequalis est Patri. Non est meum, inquit,
dare, id est, non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a
Patre meo: sed jam tu intellige, quia si omnia quae habet Pater,
mea sunt (Id. XVI, 15), et hoc utique meum est, et cum
Patre, ista paravi.
26. Nam et illud quaero, quomodo dictum sit, Si quis non audit
verba mea, ego non judicabo illum. Fortassis enim ita hic dixit,
Ego non judicabo illum, quemadmodum ibi, Non est meum dare. Sed
quid hic sequitur? Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut
salvum faciam mundum: deinde adjungit et dicit, Qui me spernit et non
accipit verba mea, habet qui se judicet. Hic jam intelligeremus
Patrem, nisi adjungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum
judicabit illum in novissimo die. Quid igitur, jam nec Filius
judicabit, quia dixit, Ego non judicabo illum? nec Pater, sed
verbum quod locutus est Filius? Imo audi adhuc quod sequitur: Quia
ego, inquit, non ex me locutus sum, sed qui me misit Pater, ille
mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar; et scio quia mandatum
ejus vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, ita ut dixit mihi
Pater, sic loquor (Id. XII, 47, 50). Si ergo non
judicat Filius, sed verbum quod locutus est Filius; ideo autem
judicat verbum quod locutus est Filius, quia non ex se locutus est
Filius, sed qui misit eum Pater mandatum dedit ei quid dicat, et
quid loquatur: Pater utique judicat, cujus verbum est quod locutus
est Filius, atque ipsum Verbum Patris idem ipse est Filius. Non
enim aliud est mandatum Patris, aliud Verbum Patris: nam et verbum
hoc appellavit, et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait, Ego
non ex me locutus sum, hoc intelligi voluerit, Ego non ex me natus
sum. Si enim Verbum Patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse
est Verbum Patris. Plerumque enim dicit, Dedit mihi Pater: in
quo vult intelligi quod eum genuerit Pater: non ut tanquam jam
existenti et non habenti dederit aliquid; sed ipsum dedisse ut
haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei
Filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per
quem facta sunt omnia, aliud est, et aliud habet: sed hoc ipsum est,
quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur, si quis
ad capiendum sit idoneus, ubi ait: Sicut habet Pater vitam in
semetipso ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V,
26). Neque enim jam existenti et vitam non habenti dedit ut haberet
vitam in semetipso, cum eo ipso quod est, vita sit . Hoc est ergo,
dedit Filio vitam habere in semetipso, genuit Filium esse
incommutabilem vitam, quod est vita aeterna. Cum ergo Verbum Dei
sit Filius Dei, et Filius Dei sit verus Deus et vita aeterna,
sicut in Epistola sua dicit Joannes (I Joan. V, 20); etiam
hic quid aliud agnoscimus, cum dicit Dominus, Verbum quod locutus
sum, ipsum judicabit eum in novissimo die; et ipsum verbum, Patris
verbum esse dicit et mandatum Patris, ipsumque mandatum vitam
aeternam? Et scio, inquit, quia mandatum ejus vita aeterna est.
27. Quaero itaque quomodo intelligamus, Ego non judicabo; sed
verbum quod locutus sum judicabit: quod ex consequentibus apparet ita
dictum, ac si diceret, Ego non judicabo; sed verbum Patris
judicabit. Verbum autem Patris est ipse Filius Dei. Siccine
intelligendum est, Ego non judicabo, sed ego judicabo? Quomodo
potest istud esse verum, nisi ita: Ego scilicet non judicabo ex
potestate humana, quia Filius hominis sum; sed ego judicabo ex
potestate Verbi, quoniam Filius Dei sum. Aut si contraria et
repugnantia videntur, Ego non judicabo, sed ego judicabo: quid illic
dicemus, ubi ait, Mea doctrina non est Mea? Quomodo mea, quomodo
non mea? Non enim dixit, Ista doctrina non est mea; sed, Mea
doctrina non est mea: quam dixit suam, eamdem dixit non suam.
Quomodo istud verum est, nisi secundum aliud suam dixerit; secundum
aliud, non suam: secundum formam Dei, suam; secundum formam servi,
non suam? Cum enim dicit, non est mea, sed ejus qui me misit
(Joan. VII, 16), ad ipsum Verbum nos facit recurrere.
Doctrina enim Patris est Verbum Patris, qui est unicus Filius.
Quid sibi et illud vult, Qui in me credit, non in me credit (Id.
XII, 44)? Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo
contrarium sibique adversum potest intelligi, Qui in me credit,
inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit: nisi ita
intelligas, Qui in me credit, non in hoc quod videt credit, ne sit
spes nostra in creatura; sed in illo qui suscepit creaturam, in qua
humanis oculis appareret, ac sic ad se aequalem Patri contemplandum
per fidem corda mundaret? Ideoque ad Patrem referens intentionem
credentium, et dicens, Non in me credit, sed in eum qui me misit,
non utique se a Patre, id est ab illo qui eum misit, voluit
separari: sed ut sic in eum crederetur, quomodo in Patrem cui est
aequalis. Quod aperte alio loco dicit, Credite in Deum, et in me
credite (Joan. XIV, 1): id est, Sicut creditis in Deum,
sic et in me; quia ego et Pater unus Deus. Sicuti ergo hic,
tanquam abstulit a se fidem hominum, et in Patrem transtulit,
dicendo, Non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se
utique non separavit: sic etiam quod ait, Non est meum dare, sed
quibus paratum est a Patre meo, puto clarere secundum quid utrumque
acipiendum sit. Tale est enim et illud, Ego non judicabo; cum ipse
judicaturus sit vivos et mortuos (II Tim. IV, 1): sed quia
non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem, sursum
erigit corda hominum, propter quae sublevanda descendit.
|
|