|
28. De eodem Christo diversa praedicantur, ob diversas naturas
hypostaseos. Cur Pater dicitur non judicaturus, sed judicium dedisse
Filio. Nisi tamen ipse idem esset Filius hominis propter formam
servi quam accepit, qui est Filius Dei propter Dei formam in qua
est; non diceret Paulus apostolus de principibus hujus saeculi; Si
enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor.
II, 8). Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus
gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum
hominem faceret, et hominem Deum. Quid tamen propter quid, et quid
secundum quid dicatur, adjuvante Domino prudens, et diligens, et
pius lector intelligit. Nam ecce diximus quia secundum id quod Deus
est, glorificat suos, secundum hoc utique quod Dominus gloriae est;
et tamen Dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et Deus
crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis
(II Cor. XIII, 4): sicut dicimus, quia secundum id quod
Deus est judicat, hoc est ex potestate divina, non ex humana; et
tamen ipse homo judicaturus est, sicut Dominus gloriae crucifixus
est: ita enim aperte dicit, Cum venerit Filius hominis in gloria
sua, et omnes Angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes
gentes (Matth. XXV, 31, 32); et caetera quae de futuro
judicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et
Judaei, quippe qui in malitia perseverantes, in illo judicio puniendi
sunt, sicuti alibi scriptum est, videbunt in quem pupugerunt (Zach.
XII, 10). Cum enim et boni et mali visuri sint judicem vivorum
et mortuorum, procul dubio eum videre mali non poterunt, nisi secundum
formam qua filius hominis est; sed tamen in claritate in qua
judicabit, non in humilitate in qua judicatus est. Caeterum illam
Dei formam in qua aequalis est Patri, procul dubio impii non
videbunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et ipsa visio est
facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quae summum praemium
promittitur justis; et ipsa fiet, cum tradet regnum Deo et Patri;
in quo et suae formae visionem vult intelligi, subjecta Deo universa
creatura, et ipsa in qua Filius Dei filius hominis factus est. Quia
secundum hanc et ipse Filius tunc subjectus illi erit, qui ei subjecit
omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (Id. XV, 24, 28).
Alioquin si Filius Dei judex in forma qua aequalis est Patri, etiam
impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori
suo pollicetur dicens, Et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi
(Joan. XIV, 21)? Quapropter Filius hominis judicaturus
est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est:
et rursus Filius Dei judicaturus est, nec tamen in ea forma
apparens, in qua Deus est aequalis Patri, sed in ea qua filius
hominis est.
29. Itaque utrumque dici potest; et, Filius hominis judicabit;
et, Non Filius hominis judicabit: quia Filius hominis judicabit,
ut verum sit quod ait, Cum venerit Filius hominis, tunc
congregabuntur ante eum omnes gentes; et non Filius hominis
judicabit, ut verum sit quod ait, Ego non judicabo (Id. XII,
47); et, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat, et
judicet (Id. VIII, 50). Nam secundum id quod in judicio non
forma Dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse Pater
judicabit; secundum hoc enim dictum est, Pater non judicat quemquam,
sed omne judicium dedit Filio. Quod utrum ex illa locutione dictum
sit, quam supra commemoravimus, ubi ait, Sic dedit Filio habere
vitam in semetipso (Id. V, 22, 26), ut significaret quia sic
genuit Filium: an ex illa de qua loquitur Apostolus dicens, Propter
quod eum suscitavit , et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
Hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem Dei Filius
excitatus est a mortuis. Ille quippe in forma Dei aequalis Patri,
ex quo se exinanivit, formam servi accipiens, in ipsa forma servi et
agit, et patitur, et accipit, quae consequenter contexit Apostolus:
Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis:
propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen, quod est
super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium,
terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus
Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. XI,
6-11). Utrum ergo secundum illam, an secundum istam locutionem
dictum sit, Omne judicium dedit Filio, satis hinc apparet, quia si
secundum illud diceretur secundum quod dictum est, Dedit Filio habere
vitam in semetipso; non utique diceretur, Pater non judicat
quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem Pater genuit Filium,
judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in judicio, non
forma Dei, sed forma filii hominis apparebit. Non quia non judicabit
qui dedit omne judicium Filio, cum de illo dicat Filius, Est qui
quaerat, et judicet: sed ita est dictum, Pater non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ac si diceretur, Patrem
nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium: quia
et filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi
videbunt in quem pupugerunt.
30. Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur,
proferamus ejusdem Domini certam manifestamque sententiam, qua
ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret, Pater non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex in forma filii
hominis apparebit, quae forma non est Patris, sed Filii; nec ea
Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre; ut sit
in judicio conspicuus et bonis et malis. Paulo enim post dicit: Amen
dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me,
habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte
in vitam. Haec vita aeterna est illa visio, quae non pertinet ad
malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico vobis, quia veniet hora,
et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint
vivent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione
ejus, ut credant, quia Filius Dei est; id est, sic eum propter se
factum accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia
aequalis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur, et hoc ipsum
commendans dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita
dedit et Filio vitam habere in semetipso. Deinde venit ad visionem
suae claritatis, in qua venturus est ad judicium; quae visio communis
erit et impiis et justis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem
dedit ei et judicium facere, quoniam Filius hominis est. Puto nihil
esse manifestius. Nam quia Filius Dei est aequalis Patri, non
accipit hanc potestatem judicii faciendi, sed habet illam cum Patre in
occulto: accipit autem illam, ut boni et mali eum videant judicantem,
quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et
malis: nam visio formae Dei nonnisi mundis corde, quia ipsi Deum
videbunt; id est, solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit,
quia se ipsum ostendet illis. Et ideo vide quid sequatur: Nolite
mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari, nisi illud quod revera
miratur omnis qui non intelligit, ut ideo diceret Patrem dedisse ei
potestatem et judicium facere, quia filius hominis est; cum magis
quasi hoc exspectaretur ut diceret, quoniam Filius Dei est? Sed
quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri
videre iniqui non possunt; oportet autem ut judicem vivorum et
mortuorum, cum coram judicabuntur, et justi videant et iniqui:
Nolite, inquit, hoc mirari, quoniam veniet hora, in qua omnes qui
in monumentis sunt, audient vocem ejus: et prodient qui bona
gesserunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala gesseruut, in
resurrectionem judicii (Joan. V, 22-29). Ad hoc ergo
oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est,
ut resurgentes omnes viderent eum in forma, in qua videri ab omnibus
potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est
autem vita aeterna nisi illa visio, quae non conceditur impiis? Ut
cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum
Christum (Id. XVII, 3). Quomodo et ipsum Jesum Christum,
nisi quemadmodum unum verum Deum, qui ostendet se ipsum illis; non
quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis?
31. Secundum illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus
apparet mundis corde: quoniam, Quam bonus Deus Israel rectis corde
(Psal. LXXII, 1)! Quando autem judicem videbunt mali, non
eis videbitur bonus; quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se
plangent omnes tribus terrae (Apoc. I, 7), in numero utique
malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi qui eum dixerat
magistrum bonum, quaerenti ab eo consilium consequendae vitae
aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi
unus Deus (Matth. XIX, 17). Cum et hominem alio loco dicat
bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui
profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala
(Id. XII, 35). Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita
autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur
Deus, sed ad gaudium sempiternum; et non intelligebat cum quo
loquebatur, qui tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me
interrogas, inquit, de bono? id est, Istam formam quam vides, quid
interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum?
Haec forma filii hominis est, haec forma accepta est, haec forma
apparebit in judicio, non tantum justis, sed et impiis; et hujus
formae visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio
formae meae, in qua cum essem, non rapinam arbitratus sum esse
aequalis Deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi (Philipp.
II, 6, 7). Ille ergo unus Deus Pater et Filius et Spiritus
sanctus, qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a
justis; cui gaudio futuro suspirat qui dicit, Unam petii a Domino,
hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae,
ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4): unus
ergo Deus ipse est solus bonus, ob hoc , quia nemo eum videt ad
luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam veram.
Secundum illam formam si me intelligis, bonus sum: si autem secundum
hanc solam, quid me interrogas de bono? si inter illos es qui videbunt
in quem pupugerunt (Zach. XII, 10); et ipsa visio malum eis
erit, quia poenalis erit. Ex ista sententia dixisse Dominum Quid me
interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus, his documentis quae
commemoravi probabile est, quia visio illa Dei qua contemplabimur
incommutabilem atque humanis oculis invisibilem Dei substantiam, quae
solis sanctis promittitur, quam dicit apostolus Paulus, facie ad
faciem (I Cor. XIII, 12); et de qua dicit apostolus
Joannes, Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2); et de qua dicitur, Unam petii a Domino, ut
contempler delectationem Domini; et de qua dicit ipse Dominus, Et
ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21);
et propter quam solam fide corda mundamus, ut simus beati mundicordes,
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et si qua alia de
ista visione dicta sunt, quae copiosissime sparsa per omnes Scripturas
invenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit: sola est
summum bonum nostrum, cujus adipiscendi causa praecipimur agere
quidquid recte agimus. Visio vero illa filii hominis quae praenuntiata
est, cum congregabuntur ante eum omnes gentes, et dicent ei,
Domine, quando te vidimus esurientem et sitientem? et caetera, nec
bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum
erit justis. Adhuc enim vocat eos ad regnum, quod eis paratum est ab
initio mundi. Sicut enim illis dicet, Ite in ignem aeternum; ita
istis, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum
(Id. XXV, 37, 41, 34). Et sicut ibunt illi in
ambustionem aeternam; sic justi in vitam aeternam. Quid est autem
vita aeterna, nisi, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et
quem misisti Jesum Christum? Sed jam in ea claritate de qua dicit
Patri, Quam habui apud te, priusquam mundus fieret (Joan.
XVII, 3, 5). Tunc enim tradet regnum Deo et Patri (I
Cor. XV, 24), ut intret servus bonus in gaudium Domini sui
(Matth. XXV, 21, 23), et abscondat eos quos possidet Deus
in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui
tunc conturbabuntur audientes illam sententiam: a quo auditu malo
justus non timebit (Psal. CXI, 7), si modo protegatur in
tabernaculo, id est in fide recta catholicae Ecclesiae, a
contradictione linguarum (Psal. XXX, 21), id est a calumniis
haereticorum. Si vero est alius intellectus verborum Domini quibus
ait, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus; dum
tamen non ideo credatur majoris bonitatis esse Patris quam Filii
substantia, secundum quam Verbum est per quod facta sunt omnia,
nihilque abhorret a sana doctrina: securi utamur, non uno tantum, sed
quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur
haeretici, quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitandos.
Sed ea quae adhuc consideranda sunt, ab alio jam petamus exordio.
|
|