|
1. Scribit contra eos qui ratione abutentes calumniantur fidem
Trinitatis. Error disputantium de Deo, ex triplici causa.
Scriptura sacra remotis falsitatibus evehit gradatim ad divina.
Immortalitas vera. Fide nutrimur, ut habiles ad divina capienda
efficiamur. Lecturus haec quae de Trinitate disserimus, prius
oportet ut noverit, stilum nostrum adversus eorum vigilare calumnias,
qui fidei contemnentes initium, immaturo et perverso rationis amore
falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus, sive per
sensus corporeos experta noverunt , sive quae natura humani ingenii et
diligentiae vivacitate vel artis adjutorio perceperunt, ad res
incorporeas et spirituales transferre conantur, ut ex his illas metiri
atque opinari velint. Sunt item alii qui secundum humani animi naturam
vel affectum de Deo sentiunt, si quid sentiunt; et ex hoc errore,
cum de Deo disputant, sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt
. Est item aliud hominum genus, eorum qui universam quidem
creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere, ut ad
incommutabilem substantiam quae Deus est, erigant intentionem: sed
mortalitatis onere praegravati, cum et videri volunt scire quod
nesciunt, et quod volunt scire non possunt; praesumptiones opinionum
suarum audacius affirmando, intercludunt sibimet intelligentiae vias,
magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam, quam mutare
defensam. Et hic quidem omnium morbus est trium generum quae
proposui: et eorum scilicet qui secundum corpus de Deo sapiunt; et
eorum qui secundum spiritualem creaturam, sicuti est anima; et eorum
qui neque secundum corpus, neque secundum spiritualem creaturam, et
tamen de Deo falsa existimant, eo remotiores a vero, quo id quod
sapiunt, nec in corpore reperitur, nec in facto et condito spiritu,
nec in ipso Creatore. Qui enim opinatur Deum, verbi gratia,
candidum vel rutilum, fallitur; sed tamen haec inveniuntur in
corpore. Rursus qui opinatur Deum nunc obliviscentem, nunc
recordantem, vel si quid hujusmodi est, nihilominus in errore est;
sed tamen haec inveniuntur in animo. Qui autem putat ejus esse
potentiae Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non
solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura:
nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit.
2. Ut ergo ab hujusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur,
sancta Scriptura parvulis congruens, nullius generis rerum verba
vitavit, ex quibus quasi gradatim ad divina atque sublimia noster
intellectus velut nutritus assurgeret. Nam et verbis ex rebus
corporalibus sumptis usa est, cum de Deo loqueretur; velut cum ait,
In tegmine alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Et de
spirituali creatura multa transtulit, quibus significaret illud quod
ita non esset, sed ita dici opus esset; sicuti est, Ego sum Deus
zelans (Exod. XX, 5); et, Poenitet me hominem fecisse
(Gen. VI, 7). De rebus autem quae omnino non sunt, non traxit
aliqua vocabula, quibus vel figuraret locutiones, vel spissaret
aenigmata. Unde perniciosius et inanius evanescunt, qui tertio illo
genere erroris a veritate secluduntur, hoc suspicando de Deo, quod
neque in ipso, neque in ulla creatura inveniri potest. Rebus enim
quae in creatura inveniuntur, solet Scriptura divina velut infantilia
oblectamenta formare, quibus infirmorum ad quaerenda superiora et
inferiora deserenda, pro suo modulo tanquam passibus moveretur
affectus. Quae vero proprie de Deo dicuntur, quaeque in nulla
creatura inveniuntur, raro ponit Scriptura divina; sicut illud quod
dictum est ad Moysen, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad
vos (Exod. III, 14). Cum enim esse aliquo modo dicatur et
corpus et animus, nisi proprio quodam modo vellet intelligi, non id
utique diceret. Et illud quod ait Apostolus, Qui solus habet
immortalitatem (I Tim. VI, 16): cum et anima modo quodam
immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia
vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere
creatura; quoniam solius est Creatoris. Hoc et Jacobus dicit:
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens
a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio
(Jacobi I, 17). Hoc et David: Mutabis ea, et mutabuntur;
tu vero idem ipse es (Psal. CI, 27, 28).
3. Proinde substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia
facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem,
intueri et plene nosse difficile est: et ideo est necessaria purgatio
mentis nostrae, qua illud ineffabile ineffabiliter videri possit; qua
nondum praediti, fide nutrimur, et per quaedam tolerabiliora, ut ad
illud capiendum apti et habiles efficiamur, itinera ducimur. Unde
Apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiae et
scientiae absconditos (Coloss. II, 3): eum tamen quamvis jam
gratia ejus renatis, sed adhuc carnalibus et animalibus, tanquam
parvulis in Christo, non ex divina virtute in qua aequalis est
Patri, sed ex humana infirmitate ex qua crucifixus est, commendavit.
Ait namque: Neque enim judicavi me scire aliquid in vobis, nisi
Jesum Christum, et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in
infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos (I Cor.
II, 2, 3). Et paulo post dicit eis: Et ego, fratres, non
potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi
parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam: nondum enim
poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (Id. III, 1, 2).
Hoc cum dicitur quibusdam, irascuntur, et sibi contumeliose dici
putant; et plerumque malunt credere eos potius, a quibus hoc audiunt,
non habere quod dicant, quam se capere non posse quod dixerint. Et
aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de Deo
quaerunt; quia nec ipsi eam valent sumere, nec nos fortasse vel
apprehendere vel proferre: sed qua demonstretur eis quam sint inhabiles
minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod
volunt, aut callide nos agere putant ut nostram occultemus imperitiam,
aut malitiose quod eis invideamus peritiam; atque ita indignantes
perturbatique discedunt.
|
|