|
4. De Trinitate quomodo hoc in opere disserendum. Quapropter
adjuvante Domino Deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant,
quantum possumus, reddere rationem, quod Trinitas sit unus et solus
et verus Deus, et quam recte Pater et Filius et Spiritus sanctus
unius ejusdemque substantiae vel essentiae dicatur, credatur,
intelligatur; ut non quasi nostris excusationibus illudantur, sed
reipsa experiantur, et esse illud summum bonum quod purgatissimis
mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse,
quia humanae mentis acies invalida in tam excellenti luce non figitur,
nisi per justitiam fidei nutrita vegetetur. Sed primum secundum
auctoritatem Scripturarum sanctarum, utrum ita se fides habeat,
demonstrandum est. Deinde si voluerit et adjuverit Deus, istis
garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus, atque ideo
morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse serviemus, ut inveniant
aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod invenire
nequiverint, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate, vel de
nostris disputationibus conquerantur: atque ita si quid eis erga Deum
vel amoris est vel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, jam
sentientes quam salubriter in sancta Ecclesia medicina fidelium
constituta sit, ut ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem
mentem observata pietas sanct, ne in opinionem noxiae falsitatis
temeritas inordinata praecipitet. Nec pigebit autem me, sicubi
haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere.
|
|