|
5. Quid a suis lectoribus exposcat Augustinus. Lectorum tardiorum
errores auctori non tribuendi. Proinde quisquis haec legit, ubi
pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat
mecum: ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet
me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum de quo
dictum est, Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Et
hoc placitum pium atque tutum coram Domino Deo nostro cum omnibus
inierim , qui ea quae scribo legunt, et in omnibus scriptis meis,
maximeque in his ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris et Filii et
Spiritus sancti ; quia nec periculosius alicubi erratur, nec
laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur.
Quisquis ergo cum legit dicit, Hoc non bene dictum est, quoniam non
intelligo; locutionem meam reprehendit , non fidem: et forte vere
potuit dici planius; verumtamen nullus hominum ita locutus est, ut in
omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo
displicet, utrum alios in talibus rebus quaestionibusque versatos
intelligat, cum me non intelligit: et si ita est, ponat librum meum,
vel etiam, si hoc videtur, abjiciat; et eis potius quos intelligit,
operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere
debuisse, quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intelligit,
eloqui potui. Neque enim omnia quae ab omnibus conscribuntur, in
omnium manus veniunt: et fieri potest ut nonnulli qui etiam haec nostra
intelligere valent, illos planiores non inveniant libros, et in istos
saltem incidant. Ideoque utile est, plures a pluribus fieri diverso
stilo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad
plurimos res ipsa perveniat; ad alios sic, ad alios autem sic. At si
ille qui se ista non intellexisse conqueritur, nulla unquam de talibus
rebus diligenter et acute disputata intelligere potuit; secum agat
votis et studiis ut proficiat, non mecum querelis et conviciis ut
taceam. Qui vero haec legens dicit, Intelligo quidem quid dictum
sit, sed non vere dictum est; asserat, si placet , sententiam suam,
et redarguat meam, si potest. Quod si cum charitate et veritate
fecerit, mihique etiam (si in hac vita maneo ) cognoscendum facere
curaverit, uberrimum fructum laboris hujus mei cepero. Quod si mihi
non potuerit, quibus id potuerit, me volente ac libente praestiterit:
ego tamen in lege Domini meditor, si non die ac nocte (Psal. I,
2), saltem quibus temporum particulis possum; et meditationes meas,
ne oblivione fugiant, stilo alligo: sperans de misericordia Dei,
quod in omnibus veris quae certa mihi sunt, perseverantem me faciet;
si quid autem aliter sapio, id quoque mihi ipse revelabit (Philipp.
III, 15), sive per occultas inspirationes atque admonitiones,
sive per manifesta eloquia sua, sive per fraternas sermocinationes.
Hoc oro, et hoc depositum desideriumque meum penes ipsum habeo, qui
mihi satis idoneus est custodire quae dedit, et reddere quae promisit.
6. Arbitror sane nonnullos tardiores, in quibusdam locis librorum
meorum opinaturos me sensisse quod non sensi, aut non sensisse quod
sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si velut
me sequentes neque apprehendentes deviaverint in aliquam falsitatem,
dum cogor per quaedam densa et opaca viam carpere: quandoquidem nec
ipsis sanctis divinorum Librorum auctoritatibus ullo modo quisquam
recte tribuerit tam multos et varios errores haereticorum; cum omnes ex
eisdem Scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur
defendere? Admonet me plane ac mihi jubet suavissimo imperio lex
Christi, hoc est charitas, ut cum aliquid falsi in libris meis me
sensisse homines putant quod ego non sensi, atque idipsum falsum alteri
displicet, alteri placet, malim me reprehendi a reprehensore
falsitatis, quam ab ejus laudatore laudari. Ab illo enim quamvis ego
non recte, qui hoc non senserim, error tamen ipse recte vituperatur:
ab hoc autem nec ego recte laudor a quo existimor id sensisse quod
vituperat veritas, nec ipsa sententia quam vituperat veritas. Ergo in
nomine Domini susceptum opus aggrediamur.
|
|