|
7. Quae sit doctrina fidei catholicae de Trinitate. Omnes quos
legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, quae Deus est,
divinorum Librorum veterum et novorum catholici tractatores, hoc
intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et
Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae inseparabili
aequalitate divinam insinuent unitatem; ideoque non sint tres dii, sed
unus Deus: quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit
qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non
sit qui Filius est; Spiritusque sanctus nec Pater sit nec Filius,
sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse
coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eamdem
Trinitatem natam de virgine Maria, et sub Pontio Pilato crucifixam
et sepultam, tertio die resurrexisse, et in coelum ascendisse, sed
tantummodo Filium. Nec eamdem Trinitatem descendisse in specie
columbae super Jesum baptizatum (Matth. III, 16); aut die
Pentecostes post ascensionem Domini, sonitu facto de coelo quasi
ferretur flatus vehemens, et linguis divisis velut ignis sedisse super
unumquemque eorum, sed tantummodo Spiritum sanctum (Act. II,
2-4) Nec eamdem Trinitatem dixisse de coelo, Tu es Filius meus
(Marc. I, 11), sive cum baptizatus est a Joanne, sive in
monte quando cum illo erant tres discipuli (Matth. XVII, 5);
aut quando sonuit vox, dicens, Et clarificavi, et iterum clarificabo
(Joan. XII, 28): sed tantummodo Patris vocem fuisse ad
Filium factam; quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut
inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur. Haec et mea fides
est, quando haec est catholica fides.
|
|