|
8. Difficultates de Trinitate: quomodo tres unus Deus, et
inseparabiliter operantes praestent quaedam sine invicem. Sed in ea
nonnulli perturbantur, cum audiunt Deum Patrem, et Deum Filium,
et Deum Spiritum sanctum, et tamen hanc Trinitatem non tres deos,
sed unum Deum; et quemadmodum id intelligant quaerunt: praesertim cum
dicitur, inseparabiliter operari Trinitatem in omni re quam Deus
operatur, et tamen quamdam vocem Patris sonuisse, quae vox Filii non
sit; in carne autem natum, et passum, et resurrexisse, et in coelum
ascendisse nonnisi Filium; in columbae autem specie venisse nonnisi
Spiritum sanctum: intelligere volunt, quomodo et illam vocem, quae
nonnisi Patris fuit, Trinitas fecerit; et illam carnem, in qua
nonnisi Filius de Virgine natus est, eadem Trinitas creaverit; et
illam columbae speciem, in qua nonnisi Spiritus sanctus apparuit,
illa ipsa Trinitas operata sit. Alioquin non inseparabiliter
Trinitas operatur, sed alia Pater facit, alia Filius, alia
Spiritus sanctus: aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine
invicem, jam non inseparabilis est Trinitas. Movet etiam quomodo
Spiritus sanctus in Trinitate sit, quem nec Pater, nec Filius,
nec ambo genuerint, cum sit Spiritus et Patris et Filii. Quia ergo
quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt; si quid hinc ex dono Dei
sapit infirmitas nostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum
invidia tabescente iter habeamus (Sap. VI, 25). Si dicimus
nihil nos de talibus rebus cogitare solere, mentimur: si autem fatemur
habitare ista in cogitationibus nostris, quoniam rapimur amore
indagandae veritatis, flagitant jure charitatis ut eis indicemus quid
hinc excogitare potuerimus: non quia jam acceperim, aut perfectus
sim; (nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius
pedes jacens non me arbitror apprehendisse?) sed pro modulo meo, si
ea quae retro sunt obliviscor, et in anteriora me extendo, et secundum
intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III,
12-14), quantum ejusdem viae peregerim, et quo pervenerim, unde
mihi in finem reliquus cursus est, ut aperiam desideratur a me, illis
desiderantibus quibus me servire cogit libera charitas. Oportet
autem, et donabit Deus, ut eis ministrando quae legant, ipse quoque
proficiam; et eis cupiens respondere quaerentibus, ipse quoque
inveniam quod quaerebam. Ergo suscepi haec, jubente atque adjuvante
Domino Deo nostro, non tam cognita cum auctoritate disserere, quam
ea cum pietate disserendo cognoscere.
|
|