|
9. Filium esse verum Deum ejusdem cum Patre substantiae. Non
solus Pater, sed Trinitas dicta immortalis. Non ex solo Patre
omnia, sed etiam ex Filio. Spiritum sanctum esse verum Deum Patri
et Filio aequalem. Qui dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum non
esse Deum, aut non esse verum Deum, aut non cum Patre unum et solum
Deum, aut non vere immortalem, quia mutabilem, manifestissima
divinorum testimoniorum et consona voce convicti sunt; unde sunt illa:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Manifestum est enim quod Verbum Dei, Filium Dei unicum
accipimus, de quo post dicit, Et Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis, propter nativitatem incarnationis ejus, quae facta
est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat, non tantum Deum
esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiae, quia cum dixisset,
Et Deus erat Verbum: Hoc erat, inquit, in principio apud Deum;
omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan.
I, 1, 14, 2, 3). Neque enim dicit, omnia; nisi quae facta
sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non
esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non
est: si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est.
Omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est; et quae
creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem
substantiae cujus Pater; ergo facta substantia est: si facta
substantia est, non omnia per ipsum facta sunt: at omnia per ipsum
facta sunt; unius igitur ejusdemque cum Patre substantiae est. Et
ideo non tantum Deus, sed et verus Deus. Quod idem Joannes
apertissime in Epistola sua dicit: Scimus quod Filius Dei venerit,
et dederit nobis intellectum ut cognoscamus verum Deum, et simus in
vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita aeterna
(I Joan. V, 20).
10. Hinc etiam consequenter intelligitur non tantummodo de Patre
dixisse apostolum Paulum, Qui solus habet immortalitatem; sed de uno
et solo Deo quod est ipsa Trinitas. Neque enim ipsa vita aeterna
mortalis est secundum aliquam mutabilitatem: ac per hoc Filius Dei,
quia vita aeterna est, cum Patre etiam ipse intelligitur, ubi dictum
est, Qui solus habet immortalitatem. Ejus enim vitae aeternae et nos
participes facti, pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud
est ipsa cujus participes efficimur, vita aeterna; aliud nos qui ejus
participatione vivemus in aeternum. Si enim dixisset, Quem
temporibus propriis ostendet Pater beatus et solus potens, Rex regum
et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, nec sic inde
separatum Filium oporteret intelligi. Neque enim, quia ipse Filius
alibi loquens voce Sapientiae (ipse est enim Dei Sapientia [I
Cor. I, 24]) ait, Gyrum coeli circuivi sola (Eccli.
XXIV, 8), separavit a se Patrem: quanto magis ergo non est
necesse ut tantummodo de Patre praeter Filium intelligatur, quod
dictum est, Qui solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: Ut
serves, inquit, mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in
adventum Domini nostri Jesu Christi: quem temporibus propriis
ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium;
qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem
nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 14-16). In quibus
verbis, nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus
sanctus; sed beatus et solus potens, Rex regum et Dominus
dominantium, quod est unus et solus et verus Deus ipsa Trinitas.
11. Nisi forte quae sequuntur, perturbabunt hunc intellectum, quia
dixit, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest: cum hoc etiam ad
Christum pertinere secundum ejus divinitatem accipiatur, quam non
viderunt Judaei, qui tamen carnem viderunt et crucifixerunt. Videri
autem divinitas humano visu nullo modo potest: sed eo visu videtur,
quo jam qui vident, non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo
ipse Deus Trinitatis intelligitur beatus et solus potens, ostendens
adventum Domini nostri Jesu Christi temporibus propriis. Sic enim
dictum est, Solus habet immortalitatem; quomodo dictum est, Qui
facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Quod velim scire de
quo dictum accipiant: si de Patre tantum, quomodo ergo verum est,
quod ipse Filius dicit, Quaecumque enim Pater facit, haec eadem et
Filius facit similiter? An quidquam est inter mirabilia mirabilius
quam resuscitare et vivificare mortuos? Dicit autem idem Filius,
Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult
vivificat (Joan. V, 19, 21). Quomodo ergo solus Pater
facit mirabilia, cum haec verba nec Patrem tantum, nec Filium tantum
permittant intelligi, sed utique Deum unum verum solum, id est,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum?
12. Item cum dicit idem apostolus, Nobis unus Deus Pater, ex
quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per
quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6); quis dubitet
eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Joannes, Omnia per ipsum
facta sunt? Quaero itaque de quo dicat alio loco, Quoniam ex ipso,
et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula
saeculorum. Amen. Si enim de Patre et Filio et Spiritu sancto,
ut singulis personis singula tribuantur; Ex ipso, ex Patre; per
ipsum, per Filium; in ipso, in Spiritu sancto: manifestum quod
Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, quando
singulariter intulit, Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim
coepit hunc sensum, non ait, O altitudo diviliarum sapientiae et
scientiae Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti; sed, sapientiae
et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit mentem Domini? Aut
quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et
retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt
omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI,
33-36). Si autem hoc de Patre tantummodo intelligi volunt,
quomodo ergo omnia per Patrem sunt, sicut hic dicitur; et omnia per
Filium, sicut ad Corinthios ubi ait, Et unus Dominus Jesus
Christus, per quem omnia; et sicut in Evangelio Joannis, Omnia
par ipsum facta sunt? Si enim alia per Patrem, alia per Filium,
jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium. Si autem omnia per
Patrem, et omnia per Filium; eadem per Patrem, quae per Filium.
Aequalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio est
Patris et Filii. Quia si vel Filium fecit Pater quem non fecit
ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt: at omnia per Filium
facta sunt; ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia
quae facta sunt. Quanquam nec ab ipso verbo tacuerit Apostolus, et
apertissime omnino dixerit, Qui cum in Dei forma esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6): hic Deum
proprie Patrem appellans, sicut alibi, Caput autem Christi, Deus
(I Cor. XI, 3).
13. Similiter et de Spiritu sancto collecta sunt testimonia,
quibus ante nos qui haec disputaverunt, abundantius usi sunt, quia et
ipse Deus, et non creatura. Quod si non creatura, non tantum
(Deus nam et homines dicti sunt dii [Psal. LXXXI, 6]),
sed etiam verus Deus. Ergo Patri et Filio prorsus aequalis, et in
Trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime vero illo
loco satis claret, quod Spiritus sanctus non sit creatura, ubi
jubemur non servire creaturae, sed Creatori (Rom. I, 25): non
eo modo quo jubemur per charitatem servire invicem (Galat. V,
13), quod est graece DOYLEYEIN; sed eo modo quo tantum
Deo servitur, quod est graece LATREYEIN. Unde idololatrae
dicuntur qui simulacris eam servitutem exhibent quae debetur Deo.
Secundum hanc enim servitutem dictum est, Dominum Deum tuum
adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13). Nam et hoc
distinctius in graeca Scriptura invenitur; LATREYSEIS enim
habet. Porro si tali servitute creaturae servire prohibemur,
quandoquidem dictum est, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli
servies; unde et Apostolus detestatur eos qui coluerunt, et
servierunt creaturae, potius quam Creatori: non est utique creatura
Spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis servitus exhibetur
dicente Apostolo, Nos enim sumus circumcisio, Spiritui Dei
servientes (Philipp. III, 3), quod est in graeco,
LATREYONTES. Plures enim codices etiam latini sic habent,
qui Spiritui Dei servimus: graeci autem omnes, aut pene omnes. In
nonnullis autem exemplaribus latinis invenimus non, Spiritui Dei
servimus; sed, spiritu Deo servimus . Sed qui in hoc errant, et
auctoritati graviori cedere detrectant, numquid et illud varium in
codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est
Spiritus sancti, quem habetis a Deo? Quid autem insanius magisque
sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum
esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? Alio enim
loco dicit: Corpora vestra membra sunt Christi. Si autem quae
membra sunt Christi, templum est Spiritus sancti, non est creatura
Spiritus sanctus: quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse
est ut huic eam servitutem debeamus, qua nonnisi Deo serviendum est,
quae graece appellatur LATREIA. Unde consequenter dicit:
Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19,
15, 20).
|
|