|
15. Scripturas de subjectione Filii sub Patre perperam intellectas
explicat. Regnum Patri non sic tradet Christus, ut adimat sibi.
Contemplatio promissa finis omnium actionum. Spiritus sanctus ad
beatitudinem nostram sufficit perinde ac Pater. Illud autem quod
dicit Apostolus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse
Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; aut ideo dictum
est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura
susceptus est, conversum iri postea in ipsam divinitatem, vel, ut
certius expresserim, deitatem, quae non est creatura, sed est unitas
Trinitatis incorporea et incommutabilis et sibimet consubstantialis et
co3aeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt,
ita dictum, Et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit
omnia, ut ipsam subjectionem, commutationem et conversionem credat
futuram creaturae in ipsam substantiam vel essentiam Creatoris, id
est, ut quae fuerat substantia creaturae, fiat substantia Creatoris;
certe vel hoc concedit, quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc
fuisse factum cum Dominus diceret, Pater major me est. Dixit enim
hoc non solum antequam ascendisset in coelum, verum etiam antequam
passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo
naturam in deitatis substantiam mutari atque converti, et ita dictum,
Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ac si
diceretur, Tunc et ipse Filius hominis et a Verbo Dei suscepta
humana natura commutabitur in ejus naturam, qui ei subjecit omnia;
tunc futurum putant, cum post diem judicii tradiderit regnum Deo et
Patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc Pater major
est, quam quae de Virgine servi forma accepta est. Quod si aliqui et
hoc affirmant, quod jam fuerit in Dei substantiam mutatus homo
Christus Jesus; illud certe negare non possunt, quod adhuc natura
hominis manebat, quando ante passionem dicebat, Quoniam Pater major
me est: unde nulla cunctatio est secundum hoc dictum esse, quod forma
servi major est Pater, cui in forma Dei aequalis est Filius. Nec
quisquam cum audierit quod ait Apostolus, Cum autem dixerit, quia
omnia subjecta sunt ei, manifestum quia praeter eum qui illi subjecit
omnia (I Cor. XV, 28, 24, 27), ita existimet de Patre
intelligendum, quod subjecerit omnia Filio, ut ipsum Filium sibi
omnia subjecisse non putet. Quod Apostolus ad Philippenses ostendit
dicens: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem
exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transfigurabit corpus
humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum
operationem suam, qua possit etiam sibi subjicere omnia (Philipp.
III, 20, 21). Inseparabilis enim operatio est Patris et
Filii. Alioquin nec ipse Pater sibi subjecit omnia, sed Filius ei
subjecit, qui ei regnum tradit, et evacuat omnem principatum et omnem
potestatem et virtutem. De Filio quippe ista dicta sunt: Cum
tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem
principatum et omnem potestatem et virtutem. Ipse enim subjicit, qui
evacuat.
16. Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum Deo et Patri,
ut adimat sibi. Nam et hoc quidam vaniloqui crediderunt. Cum enim
dicitur, tradiderit regnum Deo et Patri, non separatur ipse; quia
simul cum Patre unus Deus est. Sed divinarum Scripturarum
incuriosos et contentionum studioses fallit verbum quod positum est,
donec. Ita namque sequitur, Oportet enim illum regnare, donec ponat
omnes inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 24, 25):
tanquam cum posuerit, non sit regnaturus. Nec intelligunt ita
dictum, sicuti est illud: Confirmatum est cor ejus; non
commovebitur, donec videat super inimicos suos (Psal. CXI,
8). Non enim cum viderit, jam commovebitur. Quid ergo est, Cum
tradiderit regnum Deo et Patri? quasi modo non habeat regnum Deus et
Pater? Sed quia omnes justos, in quibus nunc regnat ex fide
viventibus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, perducturus
est ad speciem, quam visionem dicit idem apostolus, Facie ad faciem
(I Cor. XIII, 12); ita dictum est, Cum tradiderit regnum
Deo et Patri, ac si diceretur, Cum perduxerit credentes ad
contemplationem Dei et Patris. Sic enim dicit: Omnia mihi tradita
sunt a Patre meo: et nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit
Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth.
XI, 27). Tunc revelabitur a Filio Pater, cum evacuaverit
omnem principatum et omnem potestatem et virtutem; id est, ut
necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus
et potestates et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter
intelligitur dici in Cantico canticorum ad sponsam, Similitudines
auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in
recubitu suo est (Cant. I, 11, sec. LXX): id est,
quoadusque Christus in secreto suo est; quia vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc
et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4).
Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est
in similitudinibus; tunc autem, facie ad faciem (I Cor. XIII,
12).
17. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis
atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim Dei sumus, et nondum
apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quod enim
dixit famulo suo Moysi, Ego sum qui sum. Haec dices filiis
Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14); hoc
contemplabimur cum vivemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec autem
est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum; et quem misisti
Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Hoc fiet cum venerit
Dominus, et illuminaverit occulta tenebrarum (I Cor. IV, 5),
cum tenebrae mortalitatis hujus corruptionisque transierint. Tunc erit
mane nostrum, de quo in Psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et
contemplabor (Psal. V, 5). De hac contemplatione intelligo
dictum, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: id est, cum perduxerit
justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus, ad contemplationem Dei et Patris. Si
desipio hic, corrigat me qui melius sapit: mihi aliud non videtur.
Neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem
pervenerimus, quae nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est.
Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid
sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Rom. VIII, 24, 25), quoadusque rex in
recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me
laetitia cum vultu tuo (Psal. XV, 11). Illa laetitia nihil
amplius requiretur; quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur
enim nobis Pater, et sufficiet nobis. Quod bene intellexerat
Philippus, ut diceret Domino, Ostende nobis Patrem, et sufficit
nobis: sed nondum intellexerat, eo quoque modo idipsum se potuisse
dicere, Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis. Ut enim hoc
intelligeret, responsum ei a Domino est, Tanto tempore vobiscum
sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et
Patrem. Sed quia volebat eum ex fide vivere antequam illud posset
videre, secutus est, et ait: Non credis quia ego in Patre, et
Pater in me est (Joan. XIV, 8, 10)? Quamdiu enim sumus in
corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per
speciem (II Cor. V, 6, 7). Contemplatio quippe merces est
fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur; sicut scriptum est,
Mundans fide corda eorum (Act. XV, 9). Probatur autem quod
illi contemplationi corda mundentur, illa maxime sententia: Beati
mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et
quia haec est vita aeterna, dicit Deus in Psalmo: Longitudine
dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum (Psal. XC,
16). Sive ergo audiamus, Ostende nobis Filium; sive audiamus,
Ostende nobis Patrem: tantumdem valet; quia neuter sine altero
potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut et ipse ait: Ego et Pater
unum sumus (Joan. X, 30). Denique propter ipsam
inseparabilitatem, sufficienter aliquando nominatur, vel Pater
solus, vel Filius solus adimpleturus nos laetitia cum vultu suo.
18. Nec inde separatur utriusque Spiritus, id est Patris et
Filii Spiritus. Qui Spiritus sanctus proprie dicitur Spiritus
veritatis, quem hic mundus accipere non potest (Id. XIV,
17). Hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est,
frui Trinitate Deo ad cujus imaginem facti sumus. Propter hoc
aliquando ita loquitur de Spiritu sancto tanquam solus ipse sufficiat
ad beatitudinem nostram: et ideo solus sufficit, quia separari a
Patre et Filio non potest; sicut Pater solus sufficit, quia
separari a Filio et Spiritu sancto non potest; et Filius ideo
sufficit solus, quia separari a Patre et Spiritu sancto non potest.
Quid enim sibi vult quod ait, Si diligitis me, mandata mea servate;
et ego rogabo Patrem, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit
in aeternum, Spiritum veritatis, quem hic mundus accipere non potest
(Ibid. 5 15-17), id est, dilectores mundi? Animalis enim
homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II,
14). Sed adhuc potest videri ideo dictum, Et ego rogabo Patrem,
et alium advocatum dabit vobis, quasi non solus Filius sufficiat.
Illo autem loco ita de illo dictum est tanquam solus omnino sufficiat:
Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem
(Joan. VI, 13). Numquid ergo separatur hinc Filius, tanquam
ipse non doceat omnem veritatem, aut quasi hoc impleat Spiritus
sanctus quod minus potuit docere Filius? Dicant ergo, si placet,
majorem esse Filio Spiritum sanctum, quem minorem illo solent
dicere. An quia non dictum est, Ipse solus; aut, Nemo, nisi
ipse, vos docebit omnem veritatem; ideo permittunt ut cum illo docere
credatur et Filius? Apostolus ergo Filium separavit ab sciendis iis
quae Dei sunt, ubi ait, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi
Spiritus Dei (I Cor. II, 11): ut jam isti perversi possint
ex hoc dicere, quod et Filium non doceat quae Dei sunt nisi Spiritus
sanctus, tanquam major minorem; cui Filius ipse tantum tribuit, ut
diceret, Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor
vestrum. Sed ego veritatem dico: expedit vobis ut ego eam; nam si
non abiero, advocatus non veniet ad vos (Joan. XVI, 6, 7).
|
|