|
14. Tota Trinitas invisibilis. Omittamus igitur eos qui nimis
carnaliter naturam Verbi Dei atque Sapientiam, quae in se ipsa
manens innovat omnia, quem unicum Dei Filium dicimus, non solum
mutabilem, verum etiam visibilem esse putaverunt. Hi enim multum
crassum cor divinis rebus inquirendis audacius quam religiosius
attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritualis, cumque etiam
ipsa facta sit, nec per alium fieri potuerit, nisi per quem facta sunt
omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3) quamvis sit
mutabilis, non est tamen visibilis quod illi de Verbo ipso atque ipsa
Dei Sapientia, pequam facta est anima, crediderunt; cum sit illa
non invisibilis tantum, quod et anima est; sed etiam incommutabilis,
quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas ejus commemorata est
ut diceretur, In se ipsa manens innovat omnia (Sap. VII,
27). Et isti quidem ruinam erroris sui divinarum Scripturarum
testimoniis quasi fulcire conantes, adhibent Pauli apostoli
sententiam; et quod dictum est de uno solo Deo, in quo ipsa Trinitas
intelligitur, tantum de Patre, non et de Filio et de Spiritu sancto
dictum accipiunt, Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli
Deo honor et gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17); et
illud alterum, Beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus
dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat
inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest (Id.
VI, 15, 16). Haec quemadmodum intelligenda sint, jam satis
nos disseruisse arbitror.
|
|