|
15. Contra eos qui credebant solum Patrem immortalem et
invisibilem. Pacifico studio quaerenda veritas. Verum illi qui ista
non de Filio nec de Spiritu sancto, sed tantum de Patre accipi
volunt, dicunt visibilem Filium, non per carnem de Virgine
assumptam, sed etiam antea per se ipsum. Nam ipse, inquiunt,
apparuit oculis Patrum. Quibus si dixeris, Quomodo ergo visibilis
per se ipsum Filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet vobis
quod tantummodo de Patre vultis intelligi, quod dictum est, Qui
solus habet immortalitatem: nam si propter carnem susceptam mortalis
est Filius, propter hanc sinite ut sit et visibilis: respondent, nec
propter hanc se mortalem Filium dicere; sed sicut et ante visibilem,
ita et ante mortalem. Nam si propter carnem Filium dicunt esse
mortalem, jam non Pater sine Filio solus habet immortalitatem; quia
et Verbum ejus, per quod facta sunt omnia, habet immortalitatem.
Neque enim quia carnem assumpsit mortalem, ideo amisit immortalitatem
suam: quandoquidem nec animae humanae hoc accidere potuit, ut cum
corpore moreretur, dicente ipso Domino, Nolite timere eos qui corpus
occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28):
aut vero etiam Spiritus sanctus carnem assumpsit, de quo utique sine
dubio turbabuntur, si propter carnem mortalis est Filius, quomodo
accipiant Patrem tantummodo sine Filio et sine Spiritu sancto habere
immortalitatem; quandoquidem Spiritus sanctus non assumpsit carnem:
qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est
Filius: si autem habet Spiritus sanctus immortalitatem, non de
Patre tantummodo dictum est, Qui solus habet immortalitatem.
Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem
Filium posse convincere, quia ipsa mutabilitas non inconvenienter
mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori: non quia in
corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur: sed in
ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id
quod destitit esse quod erat, mortale deprehenditur. Quia itaque,
inquiunt, antequam natus esset Filius Dei de virgine Maria, ipse
apparuit patribus nostris, non in una eademque specie, sed
multiformiter, aliter atque aliter, et visibilis est per se ipsum,
quia nondum carne assumpta, substantia ejus conspicua mortalibus oculis
fuit; et mortalis, in quantum mutabilis: ita et Spiritus sanctus,
qui alias columba, alias ignis apparuit. Unde non Trinitati,
aiunt, sed singulariter et proprie Patri tantummodo convenit quod
dictum est, Immortali, invisibili, soli Deo; et, Qui solus habet
immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem; quem nemo hominum
vidit, nec videre potest.
16. Omissis ergo istis, qui nec animae substantiam invisibilem
nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et
solius Dei, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum
invisibilem, verum et incommutabilem permanere substantiam, ac per hoc
in vera et sincera immortalitate consistere: nos qui nunquam apparuisse
corporeis oculis Deum nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum
dicimus, nisi per subjectam suae potestati corpoream creaturam, in
pace catholica pacifico studio requiramus, parati corrigi, si fraterne
ac recte reprehendimur; parati etiamsi ab inimico, vera tamen
dicente, mordemur; utrum indiscrete Deus apparuerit patribus nostris
antequam Christus veniret in carne, an aliqua ex Trinitate persona,
an singillatim quasi per vices.
|
|