|
17. An indiscrete Deus Trinitas Patribus apparuerit, an aliqua
ex Trinitate persona. Apparitio Dei Adamo. De eadem apparitione.
Visio Abrahae. Ac primum, in eo quod in Genesi scriptum est,
locutum Deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata
significatione, ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur, ista
tractamus, in specie hominis videtur Deus cum homine tunc locutus.
Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia
lectionis id resonat, maxime illo quod scriptum est, vocem Dei
audivisse Adam deambulantis in paradiso ad vesperam, et abscondisse se
in medio ligni quod erat in paradiso, Deoque dicenti, Adam, ubi
es? respondisse, Audivi vocem tuam, et abscondi me a facie tua,
quoniam nudus sum (Gen. III, 8-10). Quomodo enim possit ad
litteram intelligi talis Dei deambulatio et collocutio, nisi in specie
humana, non video. Neque enim dici potest vocem solam factam ubi
deambulasse dictus est Deus, aut eum qui deambulabat in loco non
fuisse visibilem, cum et Adam dicat quod se absconderit a facie Dei.
Quis erat ergo ille? utrum Pater, an Filius, an Spiritus
sanctus? An omnino Deus indiscrete ipsa Trinitas, in forma hominis
homini loquebatur? Contextio quidem ipsa Scripturae nusquam transire
sentitur a persona ad personam: sed ille videtur loqui ad primum
hominem qui dicebat, Fiat lux, et, Fiat firmamentum (Gen. I,
3, 6), et caetera per illos singulos dies; quem Deum Patrem
solemus accipere, dicentem ut fiat quidquid facere voluit. Omnia enim
per Verbum suum fecit, quod Verbum ejus unicum Filium ejus secundum
rectam fidei regulam novimus. Si ergo Deus Pater locutus est ad
primum hominem, et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam, et ab
ejus facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat: cur jam non
ipse intelligatur apparuisse Abrahae et Moysi, et quibus voluit, et
quemadmodum voluit, per subjectam sibi commutabilem atque visibilem
creaturam, cum ipse in ipso atque in substantia sua qua est
incommutabilis atque invisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona
ad personam occulte Scriptura transiret, et cum Patrem dixisse
narrasset, Fiat lux, et caetera quae per Verbum fecisse
commemoratur, jam Filium indicaret loqui ad primum hominem, non
aperte hoc explicans, sed eis qui possent intelligendum intimans.
18. Qui ergo habet vires, quibus hoc secretum possit mentis acie
penetrare, ut ei liquido appareat vel posse etiam Patrem, vel non
posse nisi Filium, et Spiritum sanctum, per creaturam visibilem
humanis oculis apparere, pergat in haec scrutanda, si potest, etiam
verbis enuntianda atque tractanda: res tamen, quantum ad hoc
Scripturae testimonium attinet, ubi Deus cum homine locutus est,
quantum existimo occulta est: quia etiam utrum soleret Adam corporeis
oculis Deum videre, non evidenter apparet; cum praesertim magna sit
quaestio, cujusmodi oculi eis aperti fuerint, quando vetitum cibum
gustaverunt (Id. III, 7): hi enim, antequam gustassent,
clausi erant. Illud tamen non temere dixerim, si paradisum corporalem
quemdam locum illa Scriptura insinuat, deambulare ibi Deum nisi in
aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas
quas audiret homo, nec aliquam formam videret, dici potest: nec quia
scriptum est, Abscondit se Adam a facie Dei; continuo sequitur ut
soleret faciem ejus videre. Quid si enim non quidem videre ipse
poterat, sed videri ipse metuebat ab eo cujus vocem audierat, et
deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit Deo, A facie
tua abscondam me (Id. IV, 14): nec ideo fateri cogimur, eum
solere cernere faciem Dei corporeis oculis, in qualibet forma
visibili, quamvis de facinore suo vocem interrogantis secumque
loquentis audisset. Cujusmodi autem loquela tunc Deus exterioribus
hominum auribus insonaret, maxime ad primum hominem loquens, et
invenire difficile est, et non hoc isto sermone suscepimus.
Verumtamen si solae voces et sonitus fiebant, quibus quaedam
sensibilis praesentia Dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi
personam Dei Patris non intelligam nescio: quandoquidem persona ejus
ostenditur et in ea voce, cum Jesus in monte coram tribus discipulis
praefulgens apparuit (Matth. XVII, 5); et in illa, quando
super baptizatum columba descendit (Id. III, 17); et in illa
ubi ad Patrem de sua clarificatione clamavit, eique responsum est,
Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28). Non
quia fieri potuit vox sine opere Filii et Spiritus sancti (Trinitas
quippe inseparabiliter operatur); sed quia ea vox facta est, quae
solius personam Patris ostenderet: sicut humanam illam formam ex
virgine Maria Trinitas operata est, sed solius Filii persona est;
visibilem namque Filii solius personam, invisibilis Trinitas operata
est. Nec nos aliquid prohibet, illas voces factas ad Adam, non
solum a Trinitate factas intelligere, sed etiam personam demonstrantes
ejusdem Trinitatis accipere. Ibi enim cogimur, nonnisi Patris
accipere, ubi dictum est, Hic est Filius meus dilectus (Matth.
III, 17). Neque enim Jesus etiam Spiritus sancti filius, aut
etiam suus filius credi aut intelligi potest. Et ubi sonuit, Et
clarificavi, et iterum clarificabo, nonnisi Patris personam fatemur.
Responsio quippe est ad illam Domini vocem qua dixerat, Pater,
clarifica Filium tuum: quod non potuit dicere nisi Deo Patri
tantum, non et Spiritui sancto, cujus non erat filius. Hic autem
ubi scriptum est, Et dixit Dominus Deus ad Adam, cur non ipsa
Trinitas intelligatur, nihil dici potest.
19. Similiter etiam quod scriptum est, Et dixit Dominus ad
Abraham: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris
tui, non est apertum, utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae, an
et aliquid oculis ejus apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius
dictum est, Et visus est Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini
tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 1, 7). Sed nec ibi
expressum est, in qua specie visus sit ei Dominus; aut utrum Pater,
an Filius, an Spiritus sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant
Filium visum esse Abrahae, quia non scriptum est, Visus est ei
Deus; sed, Visus est ei Dominus. Tanquam enim proprie videtur
Filius Dominus vocari, dicente Apostolo, Nam et si sunt qui
dicuntur dii sive in coelo sive in terra, sicuti sunt dii multi et
domini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in
ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per
ipsum (I Cor. VIII, 5, 6). Sed cum et Deus Pater multis
locis inveniatur dictus Dominus, sicuti est illud, Dominus dixit ad
me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7); et
illud, Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal.
CIX, 1): cum etiam Spiritus sanctus Dominus dictus inveniatur,
ubi Apostolus ait, Dominus autem Spiritus est; et ne quisquam
arbitraretur Filium significatum, et ideo dictum spiritum propter
incorpoream substantiam, secutus contexuit, Ubi autem Spiritus
Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17); Spiritum autem
Domini Spiritum sanctum esse nemo dubitaverit: neque hic ergo
evidenter apparet, utrum aliqua ex Trinitate persona, an Deus ipse
Trinitas, de quo uno Deo dictum est, Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies (Deut. VI, 13), visus fuerit Abrahae.
Sub ilice autem Mambre tres viros vidit, quibus et invitatis
hospitioque susceptis et epulantibus ministravit. Sic tamen Scriptura
illam rem gestam narrare coepit, ut non dicat, Visi sunt ei tres
viri; sed, Visus est ei Dominus. Atque inde consequenter exponens
quomodo ei visus sit Dominus, attexit narrationem de tribus viris,
quos Abraham per pluralem numerum invitat, ut hospitio suscipiat; et
postea singulariter sicut unum alloquitur; et sicut unus ei de Sara
filium pollicetur, quem Dominum dicit Scriptura, sicut in ejusdem
narrationis exordio, Visus est, inquit, Dominus Abrahae. Invitat
ergo, et pedes lavat, et deducit abeuntes tanquam homines: loquitur
autem tanquam cum Domino Deo, sive cum ei promittitur filius, sive
cum ei Sodomis imminens interitus indicatur (Gen. XVIII).
|
|