|
20. De eadem visione. Non parvam neque transitoriam
considerationem postulat iste Scripturae locus. Si enim vir unus
visus fuisset, jam illi qui dicunt et priusquam de Virgine nasceretur
per suam substantiam visibilem Filium, quid aliud quam ipsum esse
clamarent? Quoniam de Patre, inquiunt, dictum est, Invisibili
soli Deo (I Tim. I, 17). Et tamen possem adhuc quaerere,
quomodo ante susceptam carnem, habitu est inventus ut homo:
quandoquidem ei pedes loti sunt, et humanis epulis epulatus est?
Quomodo istud fieri poterat, cum adhuc in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus esse aequalis Deo? Numquid enim jam semetipsum
exinanierat, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus,
et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7)? cum hoc
quando fecerit per partum Virginis noverimus. Quomodo igitur antequam
hoc fecisset, ut vir unus apparuit Abrahae? An illa forma vera non
erat? Possem ista quaerere, si vir unus apparuisset Abrahae,
idemque Dei Filius crederetur. Cum vero tres viri visi sunt, nec
quisquam in eis vel forma, vel aetate, vel potestate major caeteris
dictus est; cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam
visibilem Trinitatis aequalitatem, atque in tribus personis unam
eamdemque substantiam?
21. Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse
majorem, et eum Dominum Dei Filium intelligendum, duos autem alios
angelos ejus , quia cum tres visi sint, uni Domino illic loquitur
Abraham; sancta Scriptura futuris talibus cogitationibus atque
opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere, quando paulo post
duos angelos dicit venisse ad Loth, in quibus et ille vir justus qui
de Sodomorum incendio meruit liberari, ad unum Dominum loquitur.
Sic enim sequitur Scriptura dicens: Abiit autem Dominus postquam
cessavit loquens ad Abraham, et Abrabam reversus est ad locum suum.
|
|