CAPUT XII.

Visio Loth excutitur.---Venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere. Hic attentius considerandum est, quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham, et eum Dominum singulariter appellavit. Forte inquit aliquis : Unum ex tribus agnoscebat Dominum; alios autem duos, angelos ejus. Quid sibi ergo vult, quod consequenter dicit Scriptura, Abiit autem Dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum: venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere? An forte ille unus abscesserat, qui Dominus agnoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumenda miserat Sodoma? Ergo sequentia videamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis vespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum vidisset eos Loth, surrexit in obviam illis, et adoravit in faciem super terram, et dixit: Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri. Hic manifestum est, et duos angelos fuisse, et in hospitium pluraliter invitatos, et honorifice appellatos dominos, cum fortasse homines putarentur.

22. Sed rursum movet, quia nisi angeli Dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tanquam tali humanitate indigentibus, et hospitium praebetur et victus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent, angeli ambo dicuntur , pluraliter invitantur, tanquam cum duobus pluraliter loquitur, donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur Scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras, dixerunt: Salvans salva animam tuam; ne respexeris retro, neque stes in hac universa regione: in montem vade, et ibi salvaberis, ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos; Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam (Gen. XIX, 1-19), etc. Quid est hoc quod dixit ad eos, Rogo, domine, si jam ille discesserat qui Dominus erat, et angelos miserat? cur dicitur, Rogo, domine; et non, Rogo, domini? Aut si unum ex eis voluit appellare, cur ait Scriptura, Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intelligimus in plurali numero duas personas? cum autem iidem duo tanquam unus compellantur, unius substantiae unum Dominum Deum? Sed quas duas personas hic intelligimus? Patris et Filii, an Patris et Spiritus sancti, an Filii et Spiritus sancti? Hoc forte congruentius quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de Filio et de Spiritu sancto dicimus. Nam Patrem missum nusquam Scripturarum nobis occurrit.