CAPUT XIII.

23. Visio in rubo. Moyses autem quando ad populum Israel ex Aegypto educendum missus est, sic ei Dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oves in desertum, et venit in montem Dei Horeb. Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo. Et vidit quia in rubo arderet ignis, rubus vero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo, et videbo visum istud, quod tam magnum vidi, quoniam non comburitur rubus. Cum ergo vidit Dominus quia venit videre, clamavit eum Dominus de rubo dicens: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. (Exod. III, 1-6). Et hic primo angelus Domini dictus est, deinde Deus. Numquid ergo angelus est Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Potest ergo recte intelligi ipse Salvator, de quo dicit Apostolus: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Qui ergo super omnia est Deus benedictus in saecula, non absurde etiam hic ipse intelligitur Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Sed cur prius angelus Domini dictus est, cum de rubo in flamma ignis apparuit? utrum quia unus ex multis Angelis erat, sed per dispensationem personam Domini sui gerebat; an assumptum erat aliquid creaturae, quod ad praesens negotium visibiliter appareret, et unde voces sensibiliter ederentur, quibus praesentia Domini per subjectam creaturam corporeis etiam sensibus hominis, sicut oportebat, exhiberetur? Si enim unus ex Angelis erat, quis facile affirmare possit utrum ei Filii persona nuntianda imposita fuerit, an Spiritus sancti, an Dei Patris, an ipsius omnino Trinitatis, qui est unus et solus Deus, ut diceret, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Neque enim possumus dicere Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, Filium Dei esse, et Patrem non esse; aut Spiritum sanctum, aut ipsam Trinitatem, quam credimus et intelligimus unum Deum, audebit aliquis negare Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. Ille enim non est illorum patrum Deus, qui non est Deus. Porro si non solum Pater Deus est, sicut omnes etiam haeretici concedunt; sed etiam Filius, quod, velint nolint, coguntur fateri, dicente Apostolo, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula; et Spiritus sanctus, dicente ipso Apostolo, Clarificate ergo Deum in corpore vestro; cum supra diceret, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 20, 19)? et hi tres unus Deus, sicut catholica sanitas credit: non satis elucet quam in Trinitate personam, et utrum aliquam, an ipsius Trinitatis gerebat ille angelus, si unus ex caeteris Angelis erat. Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est, quae et humanis oculis appareret, et auribus insonaret, et apellaretur angelus Domini, et Dominus, et Deus; non potest hic Deus intelligi Pater, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Quanquam Spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam, sed ex opere possit intelligi: dictum enim de illo est, Quae ventura sunt annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13); et utique Angelus graece, latine Nuntius interpretatur: de Domino autem Jesu Christo evidentissime legimus apud prophetam, quod magni consilii Angelus dictus sit (Isai. IX, 6): cum et Spiritus sanctus, et Dei Filius, sit Deus et Dominus angelorum.