CAPUT XV.

25. De visione in Sina. An Trinitas, an aliqua proprie persona in ea visione loquebatur. Jam vero de nubibus, et vocibus, et fulguribus, et tuba, et fumo in monte Sina, cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus, propterea quod descendisset Deus in eum in igne, et ascendebat fumus tanquam fumus fornacis; fiebant autem voces tubae prodeuntes fortiter valde: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei voce (Id. XIX, 18, 19). Et paulo post data Lege in decem praeceptis, consequenter dicitur: Et omnis populus videbat voces, et lampadas, et voces tubae, et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe; Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, et dixit Dominus ad Moysen (Id. XX, 18, 21), etc. Quid hinc dicam; nisi quod nemo tam vecors est, qui credat fumum, ignem, nubes, et nebulam, et si qua hujusmodi, Verbi et Sapientiae Dei quod est Christus, vel Spiritus sancti esse substantiam? Nam de Patre Deo, nec Ariani hoc unquam ausi sunt dicere. Ergo creatura serviente Creatori facta sunt illa omnia, et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata: nisi forte, quia dictum est, Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam visam, intra nebulam vero Moysen oculis carneis vidisse Filium Dei, quem delirantes haeretici in sua substantia visum volunt. Sane viderit eum Moyses oculis carneis, si oculis carneis potest videri, non modo Sapientia Dei quod est Christus, sed vel ipsa cujuslibet hominis et qualiscumque sapientis: aut quia scriptum est de senioribus Israel, quia viderunt locum ubi steterat Deus Israel, et quia sub pedibus ejus tanquam opus lapidis sapphiri, et tanquam aspectus firmamenti coeli (Id. XXIV, 10), propterea credendum est Verbum et Sapientiam Dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); et ita esse mutabile Verbum Dei, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3), ut modo se contrahat, modo distendat (mundet Dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum): sed per subjectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia visibilia et sensibilia, ad significandum invisibilem atque intelligibilem Deum, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36); quamvis invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas (Id. I, 20).

26. Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus, nec in monte Sina video quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur, utrum Deus Trinitas, an Pater, an Filius, an Spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter conjectare conceditur, si una ex Trinitate persona potest intelligi, cur non Spiritum sanctum potius intelligimus, quando et tabulis lapideis Lex ipsa quae ibi data est, digito Dei scripta dicitur (Exod. XXXI, 18), quo nomine Spiritum sanctum in Evangelio, significari novimus (Luc. XI, 20). Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione Paschae, usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina; sicut post Domini passionem ab ejus resurrectione quinquaginta dies numerantur, et venit promissus a Filio Dei Spiritus sanctus. Et in ipso ejus adventu, quem in Apostolorum Actibus legimus, per divisionem linguarum ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II, 1-4): quod Exodo congruit, ubi scriptum est, Sina autem mons fumabat totus, propterea quod descendit in eum Deus in igne; et aliquanto post, Aspectus, inquit, majestatis Domini tanquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israel. Aut si haec ideo facta sunt, quia nec Pater, nec Filius illic eo modo praesentari poterant sine Spiritu sancto, quo ipsam Legem scribi oportebat: Deum quidem, non per substantiam suam quae invisibilis et incommutabilis manet, sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus; sed aliquam ex Trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non videmus.