CAPUT XVI.

27. Moyses quomodo viderit Deum. Est etiam quo moveri plerique solent, quia scriptum est, Et locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum: cum paulo post dicat idem Moyses, Si ergo inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec: et paulo post iterum dixit Moyses ad Dominum, Ostende mihi majestatem tuam. Quid est hoc, quod in omnibus quae supra fiebant, Deus videri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est, non per creaturam, sed per seipsum visibilis Filius Dei; et quod intraverat in nebulam Moyses, ad hoc intrasse videbatur, ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus verba Dei tanquam ejus faciem contemplatus audiret et quomodo dictum est, Locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum: et ecce idem dicit, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste? Noverat utique quod corporaliter videbat, et veram visionem Dei spiritualiter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in vocibus, sic modificabatur, tanquam esset amici loquentis ad amicum. Sed Deum Patrem quis corporeis oculis videt? Et quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3), quis corporeis oculis videt? Et Spiritum sapientiae quis corporeis oculis videt? Quid est autem, Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; nisi, ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti, qui putant per ea quae supra dicta vel gesta sunt, substantiam Dei oculis ejus fuisse conspicuam: cum vero hic apertissime demonstretur, nec desideranti hoc fuisse concessum; quis audeat dicere per similes formas, quae huic quoque visibiliter apparuerant, non creaturam Deo servientem, sed hoc ipsum quod Deus est cujusquam oculis apparuisse mortalium?

28. Et id quidem quod postea Dominus dicit ad Moysen, non poteris videre faciem meam, et vivere: non enim videbit homo faciem meam et vivet. Et ait Dominus: Ecce locus penes me est, et stabis super petram, statim ut transiet mea majestas, et ponam te in specula petrae; et tegam manu mea super te, donec transeam, et auferam manum meam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi (Exod. XXXIII, 11-23).