|
Posteriora Dei quomodo visa. Resurrectionis Christi fides.
Catholica Ecclesia sola est locus unde videntur posteriora Dei.
Posteriora Dei ab Israelitis visa. Deum Patrem solum nunquam
Patribus visum existimare temeraria opinio est. Non incongruenter ex
persona Domini nostri Jesu Christi praefiguratum solet intelligi, ut
posteriora ejus accipiantur caro ejus, in qua de Virgine natus est,
et mortuus, et resurrexit; sive propter posterioritatem mortalitatis
posteriora dicta sint, sive quod eam prope in fine saeculi, hoc est,
posterius suscipere dignatus est: facies autem ejus illa Dei forma,
in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo Patri (Philipp.
II, 6), quam nemo utique potest videre et vivere; sive quia post
hanc vitam, in qua peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6), et
ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15),
videbimus facie ad faciem, sicut dicit Apostolus (I Cor.
XIII, 12) (de hac enim vita in Psalmis dicitur, Verumtamen
universa vanitas omnis homo vivens [Psal. XXXVIII, 6]; et
iterum, Quoniam non justificabitur coram te omnis vivens [Psal.
CXLII, 2]. In qua vita etiam, secundum Joannem, nondum
apparuit quid erimus. Scimus autem, inquit, quia cum apparuerit,
similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est [I Joan.
III, 2]: quod utique post hanc vitam intelligi voluit, cum
mortis debitum solverimus, et resurrectionis promissum receperimus);
sive quod etiam nunc in quantum Dei Sapientiam per quam facta sunt
omnia, spiritualiter intelligimus, in tantum carnalibus affectibus
morimur, ut mortuum nobis hunc mundum deputantes, nos quoque ipsi huic
mundo moriamur, et dicamus quod ait Apostolus, Mundus mihi
crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). De hac enim
morte item dixit, Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc
velut viventes de hoc mundo decernitis (Coloss. II, 20)? Non
ergo immerito nemo poterit faciem, id est, ipsam manifestationem
Sapientiae Dei videre et vivere. Ipsa est enim species, cui
contemplandae suspirat omnis qui affectat Deum diligere ex toto corde,
et ex tota anima, et ex tota mente: ad quam contemplandam etiam
proximum quantum potest aedificat, qui diligit et proximum sicut se
ipsum: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 37-40). Quod significatur etiam in ipso
Moyse. Nam cum dixisset, propter dilectionem Dei qua praecipue
flagrabat, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi
temetipsum manifeste, ut sim inveniens gratiam ante te; continuo
propter dilectionem etiam proximi subjecit atque ait, Et ut sciam quia
populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem
animam rationalem desiderio sui, tanto ardentiorem quanto mundiorem,
et tanto mundiorem quanto ad spiritualia resurgentem: tanto autem ad
spiritualia resurgentem, quanto a carnalibus morientem. Sed dum
peregrinamur a Domino, et per fidem ambulamus, non per speciem (II
Cor. V, 6, 7), posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam
fidem videre debemus, id est in solido fidei fundamento stantes, quod
significat petra; et eam de tali tutissima specula intuentes, in
catholica scilicet Ecclesia, de qua dictum est, Et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Tanto enim
certius diligimus, quam videre desideramus faciem Christi, quanto in
posterioribus ejus agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus.
29. Sed in ipsa carne fides resurrectionis ejus salvos facit, atque
justificat, Si enim credideris, inquit, in corde tuo, quia Deus
illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9): et
iterum, Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra, et
resurrexit propter justificationem nostram (Id. IV, 25).
Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis Domini est. Nam
mortuam esse illam carnem in cruce passionis, etiam inimici ejus
credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos
credentes, tanquam de petrae soliditate contuemur: unde certa spe
adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri (Id. VIII,
23); quia hoc in membris Christi speramus, quae nos ipsi sumus,
quod perfectum esse in ipso tanquam in capite nostro fidei sanitate
cognoscimus. Inde non vult, nisi cum transierit, videri posteriora
sua, ut in ejus resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum verbum
dicitur, quod Transitus interpretatur. Unde et Joannes evangelista
dicit: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora
ejus, ut transeat de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1).
30. Hoc autem qui credunt, nec tamen in Catholica , sed in
schismate aliquo aut in haeresi credunt, non de loco qui est penes eum
vident posteriora Domini. Quid enim sibi vult quod ait Dominus,
Ecce locus est penes me, et stabis super petram? Quis locus terrenus
est penes Dominum, nisi hoc est penes eum quod eum spiritualiter
attingit? Nam quis locus non est penes Dominum, qui attingit a fine
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1); et cujus dictum est coelum sedes, et terra scabellum pedum
ejus; et qui dixit, Quam domum aedificabitis mihi? aut quis locus
quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia (Isai. LXVI,
1, 2)? Sed videlicet intelligitur locus penes eum in quo statur
super petram, ipsa Ecclesia catholica, ubi salubriter videt Pascha
Domini, id est transitum Domini, et posteriora ejus, id est,
corpus ejus, qui credit in resurrectionem ejus. Et stabis, inquit,
super petram, statim ut transiet mea majestas. Revera enim statim ut
transiit majestas Domini in clarificatione Domini qua resurgens
ascendit ad Patrem, solidati sumus super petram. Et ipse Petrus
tunc solidatus est, ut cum fiducia praedicaret, quem, priusquam esset
solidatus, ter timore negaverat (Matth. XXVI, 70-74),
jam quidem praedestinatione positus in specula petrae, sed adhuc manu
Domini sibi superposita ne videret. Posteriora enim ejus visurus
erat, et nondum ille transierat, utique a morte ad vitam, nondum
resurrectione clarificatus erat.
31. Nam et quod sequitur in Exodo, et dicit, Tegam manu mea
super te, donec transeam; et auferam manum meam, et tunc videbis
posteriora mea: multi Israelitae quorum tunc figura erat Moyses,
post resurrectionem Domini crediderunt in eum, tanquam jam videntes
posteriora ejus, remota manu ejus ab oculis suis. Unde et Isaiae
talem prophetiam evangelista commemorat: Incrassa cor populi hujus,
et aures eorum oppila, et oculos eorum grava (Isai. VI, 10;
Matth. XIII, 15). Denique in Psalmo non absurde
intelligitur ex eorum persona dici, Quoniam die ac nocte gravata est
super me manus tua. Die fortasse, cum manifesta miracula faceret,
nec ab eis agnosceretur; nocte autem, cum in passione moreretur,
quando certius putaverunt, sicut quemlibet hominem, peremptum et
exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut ejus posteriora viderentur,
praedicante sibi apostolo Petro, quia oportebat Christum pati et
resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae (Act. II, 37,
41), ut fieret in baptizatis quod in capite ejus psalmi dicitur,
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata:
propterea cum dictum esset, Gravata est super me manus tua, tanquam
Domino transeunte, ut jam removeret manum, et viderentur posteriora
ejus, sequitur vox dolentis et confitentis, et ex fide resurrectionis
Domini peccatorum remissionem accipientis: Conversus sum, inquit,
in aerumna mea, cum infigeretur mihi spina. Peccatum meum cognovi,
et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me
injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei
(Psal. XXXI, 1-5). Neque enim tanto carnis nubilo debemus
involvi, ut putemus faciem quidem Domini esse invisibilem, dorsum
vero visibile: quandoquidem in forma servi utrumque visibiliter
apparuit; in forma autem Dei absit ut tale aliquid cogitetur: absit
ut Verbum Dei et Sapientia Dei ex una parte habeat faciem, et ex
alia dorsum, sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie vel motione
sive loco sive tempore commutetur.
32. Quapropter, si in illis vocibus quae fiebant in Exodo, et
illis omnibus corporalibus demonstrationibus Dominus Jesus Christus
ostendebatur; aut alias Christus, sicut loci hujus consideratio
persuadet; alias Spiritus sanctus, sicut ea quae supra diximus
admonent: non hoc efficitur, ut Deus Pater nunquam tali aliqua
specie Patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis
temporibus, non evidenter nominato et designato in eis vel Patre, vel
Filio, vel Spiritu sancto; sed tamen per quasdam valde probabiles
significationes nonnullis indiciis existentibus, ut nimis temerarium
sit dicere, Deum Patrem nunquam Patribus aut Prophetis per aliquas
visibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt, qui
non potuerunt in unitate Trinitatis intelligere quod dictum est, Regi
autem saeculorum immortali, invisibili soli Deo (I Tim. I,
17); et, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest (Id.
VI, 16). Quod de ipsa substantia summa summeque divina et
incommutabili, ubi et Pater et Filius et Spiritus sanctus unus et
solus Deus est, per sanam fidem intelligitur. Visiones autem illae
per creaturam commutabilem Deo incommutabili subditam factae sunt, non
proprie sicuti est, sed significative sicut pro rerum causis et
temporibus oportuit, ostendentes Deum.
|
|