|
33. Visio Danielis. Quanquam nescio quemadmodum isti intelligant
quod Danieli apparuerit Antiquus dierum, a quo Filius hominis, quod
propter nos esse dignatus est, accepisse intelligitur regnum, ab illo
scilicet qui ei dicit in Psalmis, Filius meus es tu, ego hodie genui
te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal.
II, 7, 8); et qui omnia subjecit sub pedibus ejus (Psal.
VIII, 8). Si ergo Danieli et Pater dans regnum, et Filius
accipiens, apparuerunt in specie corporali; quomodo isti dicunt,
Patrem nunquam visum esse Prophetis, et ideo solum debere intelligi
invisibilem quem nemo hominum vidit, nec videre potest? Ita enim
narravit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et
Vetustus dierum sedebat: et indumentum ejus quasi nix album, et
capillus capitis ejus quasi lana munda; thronus ejus flamma ignis,
rotae ejus ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu ejus.
Et mille millia deserviebant ei, et dena millia denum millium
assistebant ei. Et judicium collocavit, et libri aperti sunt, etc.
Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in visione noctis: et ecce cum
coeli nubibus, quasi Filius hominis veniens erat, et usque ad
Veterem dierum pervenit, et oblatus est ei. Et ipsi datus est
principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, et linguae
ipsi servient. Potestas ejus, potestas aeterna, quae non
praeteribit, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII,
9-14). Ecce Pater dans, et Filius accipiens regnum
sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis visibili. specie.
Non ergo inconvenienter creditur etiam Pater Deus eo modo solere
apparere mortalibus.
34. Nisi forte aliquis dicet , ideo non esse visibilem Patrem,
quia in conspectu somniantis apparuit; ideo autem Filium visibilem et
Spiritum sanctum, quia Moyses illa omnia vigilans vidit. Quasi vero
Verbum et Sapientiam Dei viderit Moyses carnalibus oculis, aut
videri spiritus vel humanus possit qui carnem istam vivificat, vel ipse
corporeus qui ventus dicitur; quanto minus ille Spiritus Dei qui
omnium hominum et Angelorum mentes ineffabili excellentia divinae
substantiae supergreditur? aut quisquam tali praecipitetur errore, ut
audeat dicere Filium et Spiritum sanctum etiam vigilantibus hominibus
esse visibilem, Patrem autem nonnisi somniantibus? Quomodo ergo de
Patre solo accipiunt, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest?
An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare
similitudinem corporis potest ad se significandum per visa somniantium,
non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis
vigilantium? cum ejus ipsa substantia qua est ipse quod est, nulla
corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie vigilanti possit
ostendi: sed non solum Patris, verum etiam Filii et Spiritus
sancti. Et certe qui vigilantium visis moventur, ut non Patrem, sed
tantum Filium vel Spiritum sanctum credant corporalibus hominum
apparuisse conspectibus; ut omittam tantam latitudinem sanctarum
paginarum, et tam multiplicem earum intelligentiam, unde nemo sani
capitis affirmare debet, nusquam personam Patris per aliquam speciem
corporalem vigilantium oculis demonstratam: sed ut hoc, ut dixi,
omittam; quid dicunt de Patre nostro Abraham, cui certe vigilanti et
ministranti, cum Scriptura praemisisset dicens, Visus est Dominus
Abrahae, non unus aut duo, sed tres apparuerunt viri, quorum nullus
excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse,
nullus imperiosius egisse (Gen. XVIII, 1)?
35. Quapropter, quoniam in illa tripartita nostra distributione
primum quaerere instituimus (Supra, cap. 7), utrum Pater, an
Filius, an Spiritus sanctus; an aliquando Pater, aliquando
Filius, aliquando Spiritus sanctus; an sine ulla distinctione
personarum, sicut dicitur, Deus unus et solus; id est Trinitas
ipsa, per illas creaturae formas Patribus apparuerit: interrogatis
quae potuimus , quantum sufficere visum est, sanctarum Scripturarum
locis, nihil aliud, quantum existimo, divinorum sacramentorum modesta
et cauta consideratio persuadet, nisi ut temere non dicamus quaenam ex
Trinitate persona cuilibet Patrum vel Prophetarum in aliquo corpore
vel similitudine corporis apparuerit, nisi cum continentia lectionis
aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura, vel
substantia, vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est
idipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non
potest: per subjectam vero creaturam, non solum Filium, vel
Spiritum sanctum, sed etiam Patrem corporali specie sive similitudine
mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est.
Quae cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi hujus
voluminis longitudo, ea quae restant, in consequentibus videamus.
|
|