|
2. Regula duplex ad intelligendas Scripturarum locutiones de Filio
Dei. Locutiones triplicis generis. Quamobrem, quanquam firmissime
teneamus de Domino nostro Jesu Christo, et per Scripturas
disseminatam, et a doctis catholicis earumdem Scripturarum
tractatoribus demonstratam tanquam canonicam regulam, quomodo
intelligatur Dei Filius et aequalis Patri secundum Dei formam in qua
est, et minor Patre secundum servi formam quam accepit (Philipp.
II, 6, 7); in qua forma non solum Patre, sed etiam Spiritu
sancto, neque hoc tantum, sed etiam se ipso minor inventus est, non
se ipso qui fuit, sed se ipso qui est; quia forma servi accepta,
formam Dei non amisit, sicut Scripturarum, quae in superiore libro
commemoravimus, testimonia docuerunt: sunt tamen quaedam in divinis
eloquiis ita posita, ut ambiguum sit ad quam potius regulam
referantur; utrum ad eam qua intelligimus minorem Filium in assumpta
creatura, an ad eam qua intelligimus, non quidem minorem esse
Filium, sed aequalem Patri, tamen ab illo hunc esse Deum de Deo,
lumen de lumine. Filium quippe dicimus Deum de Deo: Patrem autem,
Deum tantum; non, de Deo. Unde manifestum est quod Filius habeat
alium de quo sit, et cui Filius sit; Pater autem non Filium de quo
sit habeat, sed tantum cui Pater sit. Omnis enim filius de patre est
quod est, et patri filius est: nullus autem pater de filio est quod
est, sed filio pater est.
3. Quaedam itaque ita ponuntur in Scripturis de Patre et Filio,
ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est, Ego et
Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp.
II, 6); et quaecumque talia sunt. Quaedam vero ita, ut minorem
ostendant Filium propter formam servi, id est, propter assumptam
creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait,
Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Pater non
judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Nam paulo post
consequenter ait, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quoniam
Filius hominis est. Quaedam porro ita, ut nec minor nec aequalis
tunc ostendatur, sed tantum quod de Patre sit intimetur, ut est
illud, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam
habere in semetipso; et illud, Neque enim potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Id. V, 22,
27, 26, 19). Quod si propterea dictum acceperimus, quia in
forma accepta ex creatura minor est Filius, consequens erit ut prior
Pater super aquas ambulaverit, aut alicujus alterius caeci nati de
sputo et luto oculos aperuerit, et caetera quae Filius in carne
apparens inter homines fecit (Matth. XIV, 26, et Joan.
IX, 6, 7), ut posset ea facere qui dixit non posse Filium a se
facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quis autem vel
delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint, quia
incommutabilis est vita Filii sicut Patris, et tamen de Patre est;
et inseparabilis est operatio Patris et Filii, sed tamen ita operari
Filio de illo est, de quo ipse est, id est de Patre; et ita videt
Filius Patrem, ut quo eum videt hoc ipso sit Filius. Non enim
aliud illi est esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre
Patrem; aut aliud videre operantem, quam pariter operari: sed ideo
non a se, quia non est a se. Et ideo quae viderit Patrem facientem,
haec eadem facit et Filius similiter, quia de Patre est. Neque enim
alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit, quemadmodum alias
ab alio pictas videt; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem
litteras exprimit, quas animus cogitavit: sed quaecumque, inquit,
Pater facit, haec eadem et facit Filius similiter (Joan. V,
19). Et, haec eadem dixit; et, similiter: ac per hoc
inseparabilis et par est operatio Patri et Filio, sed a Patre est
Filio. Ideo non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod
viderit Patrem facientem. Ex hac ergo regula, qua ita loquuntur
Scripturae, ut non alium alio minorem, sed tantum velint ostendere
quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt, tanquam minor
Filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores, et in his minime
eruditi, dum haec secundum formam servi conantur accipere, et eos
rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat,
tenenda est haec regula, qua non minor est Filius, sed quod de Patre
sit intimatur: quibus verbis non inaequalitas, sed nativitas ejus
ostenditur.
|
|