|
4. Ex utralibet regula intelligi quasdam locutiones de Filio. Sunt
ergo quaedam in sanctis Libris, ut dicere coeperam, ita posita, ut
ambiguum sit quonam referenda sint: utrum ad illud quod propter
assumptam creaturam minor est Filius; an ad illud, quod quamvis
aequalis, tamen quia de Patre sit indicatur. Et mihi quidem
videtur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non
possit, ex utralibet regula sine periculo posse intelligi, sicut est
quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Id.
VII, 16). Nam et ex forma servi potest accipi, sicut jam in
libro superiore tractavimus (Supra, lib. 1, cap. 12); et ex
forma Dei, in qua sic aequalis est Patri, ut tamen de Patre sit.
In Dei quippe forma, sicut non est aliud Filius, aliud vita ejus,
sed ipsa vita Filius est; ita non est aliud Filius, aliud doctrina
ejus, sed ipsa doctrina Filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum
est, dedit Filio vitam, non aliud intelligitur quam, Genuit Filium
qui est vita; sic etiam cum dicitur, Dedit Filio doctrinam, bene
intelligitur, Genuit Filium qui est doctrina: ut quod dictum est,
Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, sic intelligatur ac
si dictum sit, Ego non sum a me ipso, sed ab illo qui me misit.
|
|