|
5. De Spiritu sancto quaedam ex altera tantum regula intelliguntur.
Nam et de Spiritu sancto, de quo non dictum est, Semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens; ait tamen ipse Dominus: Cum
autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et
quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit; quia de
meo accipiet, et annuntiabit vobis. Post haec verba, nisi continuo
secutus dixisset, Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea
dixi, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI,
13-15); crederetur fortasse ita natus de Christo Spiritus
sanctus, quemadmodum ille de Patre. De se quippe dixerat, Mea
doctrina non est mea, sed ejus qui me misit: de Spiritu autem
sancto, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet
loquetur; et, Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia
reddidit causam cur dixerit, de meo accipiet; ait enim, Omnia
quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, Quia de meo
accipiet: resta ut intelligatur etiam Spiritus sanctus de Patris
habere, sicut et Filius. Quomodo, nisi secundum id quod supra
diximus: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a
Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium
perhibebit de me (Joan. XV, 26)? Procedendo itaque a Patre,
dicitur non loqui a semetipso: et sicut non ex eo fit ut minor sit
Filius quia dixit, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi
quod viderit Patrem facientem (non enim hoc ex forma servi dixit, sed
ex forma Dei, sicut jam ostendimus: haec autem verba non indicant
quod minor sit, sed quod de Patre sit); ita non hinc efficitur ut
minor sit Spiritus sanctus, quia dictum est de illo, Non enim
loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: secundum hoc
enim dictum est quod de Patre procedit. Cum vero et Filius de Patre
sit, et Spiritus sanctus a Patre procedat, cur non ambo Filii
dicantur, nec ambo geniti, sed ille unus Filius unigenitus, hic
autem Spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si genitus utique
Filius, alio loco, si Deus donaverit, et quantum donaverit,
disseremus (Infra, lib. 15, cap. 25).
|
|