|
6. Glorificatio Filii a Patre, non arguit inaequalitatem.
Verumtamen hic evigilent, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari
putaverunt, quasi ad demonstrandum Patrem Filio majorem, quia dixit
Filius, Pater, clarifica me. Ecce et Spiritus sanctus clarificat
eum: numquidnam et ipse major est illo? Porro autem si propterea
Spiritus sanctus clarificat Filium quia de Filii accipiet, et ideo
de ejus accipiet quia omnia quae habet Pater ipsius sunt; manifestum
est quia cum Spiritus sanctus glorificat Filium, Pater glorificat
Filium. Unde cognoscitur quod omnia quae habet Pater non tantum
Filii, sed etiam Spiritus sancti sunt, quia potens est Spiritus
sanctus glorificare Filium, quem glorificat Pater. Quod si ille qui
glorificat, eo quem glorificat major est; sinant ut aequales sint qui
se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et Filius glorificet
Patrem: Ego te, inquit, glorificavi super terram (Joan.
XVII, 1, 4). Sane caveant ne putetur Spiritus sanctus major
ambobus, quia glorificat Filium quem glorificat Pater, ipsum autem
nec a Patre nec a Filio scriptum est glorificari.
|
|