CAPUT V.

7. Filius et Spiritus sanctus non ideo minor quia missus. Filius etiam a se ipso missus. De missione Spiritus sancti. Sed in his convicti, ad illud se convertunt ut dicant, Major est qui mittit, quam qui mittitur: proinde major est Pater Filio, quia Filius a Patre se missum assidue commemorat; major est et Spiritu sancto, quia de illo dixit Jesus, Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et Spiritus sanctus utroque minor est: quia et Pater eum mittit, sicut commemoravimus; et Filius, cum dicit, Si autem abiero, mittam eum ad vos. Qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit Filius. Ego, inquit, a Patre exii, et veni in hunc mundum (Id. XVI, 7, 28). Ergo a Patre exire, et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit, In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit? deinde conjungit, in sua propria venit (Id. I, 10, 11). Illuc utique missus est, quo venit: at si in hunc mundum missus est, quia exiit a Patre, et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat; illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta Deum dicere, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); si de Filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intelligi vel Prophetis vel in Prophetis locutum), quo missus est, nisi illuc ubi erat? Ubique enim erat qui ait, Coelum et terram ego impleo. Si autem de Patre dictum est, ubi esse potuit sine Verbo suo et sine Sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Sed neque sine Spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est Deus, ubique est etiam Spiritus ejus. Illuc ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo iret a facie Dei et dicit, Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; ubique volens intelligi praesentem Deum, prius nominavit Spiritum ejus. Nam sic ait: Quo abibo ab Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam (Psal. CXXXVIII, 8, 7)?

8. Quocirca si et Filius et Spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intelligatur ista missio, sive Filii, sive Spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de Filio quidem ita scribit Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). Misit, inquit, Filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat, non eum privationem virginitatis, sed differentiam sexus hebraeo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait, Misit Deus Filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum Filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de Deo natus est, in hoc mundo erat: quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit: non solum quia intelligitur Pater cum eum misit, id est, fecit ex femina, non utique sine Spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in Evangelio dicitur virgini Mariae quaerenti ab angelo, Quomodo fiet istud? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 34, 35): et Matthaeus dicit, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Quanquam et apud Isaiam prophetam ipse Christus intelligitur de adventu suo futuro dicere, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16).

9. Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse Filium; quia ille Mariae conceptus et partus operatio Trinitatis est, qua creante omnia creantur. Et quomodo jam, inquit, Pater eum misit, si ipse se misit? Cui primum respondeo, quaerens ut dicat, si potest, quomodo Pater eum sanctificavit, si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem Dominus ait: Quem Pater, inquit, sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, Quia blasphemas; quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan. X, 36). Alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum (Id. XVII, 19). Item quaero quomodo eum Pater tradidit, si se ipse tradidit? Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui Filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Alibi autem de ipso Salvatore ait: Qui me dilexit, et tradidit se ipsum pro me (Galat. II, 20). Credo respondebit, si haec probe sapit, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic ergo intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu sancto, de quo aperte dicitur, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: Quomodo misit Deus Filium suum? Jussit ut veniret, atque ille jubenti obtemperans venit; an rogavit, an tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, verbo utique factum est, Dei autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater verbo misit, a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale verbum a Patre factum esse, ut aeternus Filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso Dei Verbo quod erat in principio apud Deum et Deus erat, in ipsa scilicet Sapientia Dei, sine tempore erat, quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset Verbum, et Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum; sine ullo tempore in ipso Verbo erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 1, 2, 14). Quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum, factum ex muliere (Galat. IV, 4), id est, factum in tempore, ut incarnatum Verbum hominibus appareret; quod in ipso Verbo sine tempore erat, in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna Dei Sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a Patre et Filio factum esset, ut in carne Filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit; misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur, ab interiore apparatu naturae spiritualis existunt, et propterea convenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis, Filii persona est, non etiam Patris. Quapropter Pater invisibilis una cum Filio secum invisibili, eumdem Filium visibilem faciendo misisse eum dictus est: qui si eo modo visibilis fieret, ut cum Patre invisibilis esse desisteret, id est, si substantia invisibilis Verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a Patre intelligeretur Filius, ut tantum missus, non etiam cum Patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi, ut maneret incommutabilis forma Dei, manifestum est quod a Patre et Filio non apparentibus factum sit quod appareret in Filio, id est, ut ab invisibili Patre cum invisibili Filio, idem ipse Filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait, Et a me ipso non veni? Jam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quam dictum est, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 42, 15).

10. Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali, qui intus in natura spirituali oculis mortalium semper occultus est, jam in promptu est intelligere etiam de Spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua visibiliter ostenderetur Spiritus sanctus, sive cum in ipsum Dominum corporali specie velut columba descendit (Matth. III, 16), sive cum decem diebus peractis post ejus ascensionem, die Pentecostes factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae tanquam ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Act. II, 2-4). Haec operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est; non ut appareret ejus ipsa substantia, qua et ipse invisibilis et incommutabilis est; sicut Pater et Filius: sed ut exterioribus visis hominum corda commota, a temporali manifestatione venientis ad occultam aeternitatem semper praesentis converterentur.