|
11. Non sic assumpta creatura a Spiritu sancto, ut caro a Verbo.
Ideo autem nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu
sancto, vel Spiritus sanctus minor Deo Patre, quia non sic est
assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus
est filius hominis, in qua forma ipsius Verbi Dei persona
praesentaretur: non ut haberet Verbum Dei, sicut alii sancti
sapientes, sed prae participibus suis (Hebr. I, 9); non utique
quod amplius habebat Verbum, ut esset quam caeteri excellentiore
sapientia, sed quod ipsum Verbum erat. Aliud est enim Verbum in
carne, aliud Verbum caro; id est, aliud est Verbum in homine,
aliud Verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait,
Verbum caro factum est (Joan. I, 14): sicut et illud, Et
videbit omnis caro pariter salutare Dei (Luc. III, 6). Non
enim sine anima vel sine mente: sed ita omnis caro, ac si diceretur,
Omnis homo. Non ergo sic est assumpta creatura, in qua appareret
Spiritus sanctus, sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex
virgine Maria. Neque enim columbam beatificavit Spiritus, vel illum
flatum, vel illum ignem, sibique et personae suae in unitatem
habitumque conjunxit in aeternum: aut vero mutabilis et convertibilis
est natura Spiritus sancti, ut non haec ex creatura fierent, sed ipse
in illud atque illud mutabiliter verteretur, sicut aqua in glaciem.
Sed apparuerunt ista, sicut opportune apparere debuerunt, creatura
serviente Creatori, et ad nutum ejus incommutabiliter in se ipso
permanentis, ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari
et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa. Proinde,
quanquam illa columba Spiritus dicta sit (Matth. III, 16),
et de illo igne cum diceretur, Visae sunt illis, inquit, linguae
divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum, et
coeperunt linquis logui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare
(Act. II, 3, 4), ut ostenderet per illum ignem Spiritum
demonstratum, sicut per columbam: non tamen ita possumus dicere
Spiritum sanctum et Deum et columbam , aut et Deum et ignem, sicut
dicimus Filium et Deum et hominem: nec sicut dicimus Filium agnum
Dei, non solum Joanne Baptista dicente, Ecce Agnus Dei (Joan.
I, 29); sed etiam Joanne evangelista vidente Agnum occisum in
Apocalypsi (Apoc. V, 6). Illa quippe visio prophetica non est
exhibita oculis corporcis per formas corporeas, sed in spiritu per
spirituales imagines corporum. Columbam vero illam et ignem oculis
viderunt, quicumque viderunt. Quanquam de igne disceptari potest,
utrum oculis, an spiritu visus sit, propter verba sic posita. Non
enim ait, Viderunt linguas divisas velut ignem; sed, Visae sunt
eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere, Visum est
mihi, qua dicimus, Vidi. Et in illis quidem spiritualibus visis
imaginum corporalium solet dici, et, Visum est mihi; et, Vidi: in
istis vero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur,
non solet dici, Visum est mihi; sed, Vidi. De illo ergo igne
potest esse quaestio, quomodo visus sit; utrum intus in spiritu
tanquam foris, an vere foris coram oculis carnis. De illa vero
columba quae dicta est corporali specie descendisse, nullus unquam
dubitavit quod oculis visa sit. Nec sicut dicimus Filium petram
(scriptum est enim, Petra autem erat Christus [I Cor. X,
4]), ita possumus dicere Spiritum columbam vel ignem. Illa enim
petra jam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine
Christi quem significabat; sicut lapis ille, quem Jacob positum ad
caput etiam unctione , ad significandum Dominum assumpsit (Gen.
XXVIII, 18); sicut Isaac Christus erat, cum ad se
immolandum ligna portabat (Id. XXII, 6). Accessit istis
actio quaedam significativa jam existentibus: non autem, sicut illa
columba et ignis, ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt.
Magis ista similia mihi videntur flammae illi quae in rubo apparuit
Moysi (Exod. III, 2), et illi columnae quam populus in eremo
sequebatur (Id. XIII, 21, 22), et fulguribus et tonitruis
quae fiebant cum Lex daretur in monte (Exod. XIX, 16). Ad
hoc enim illarum rerum corporalis exstitit species, ut aliquid
significaret atque praeteriret.
|
|