|
12. Dubitatio de apparitionibus divinis. Propter has ergo
corporales formas, quae ad eum significandum, et sicut humanis
sensibus oportebat demonstrandum temporaliter exstiterunt, missus
dicitur etiam Spiritus sanctus: non tamen minor Patre dictus est,
sicut Filius propter formam servi; quia illa forma servi inhaesit ad
unitatem personae, illae vero species corporales ad demonstrandum quod
opus fuit ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt. Cur ergo
non et Pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi,
et columnam nubis vel ignis, et fulgura in monte, et si qua talia tunc
apparuerunt, cum eum coram locutum Patribus, teste Scriptura
didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter
expressas et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si
autem Filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus,
cum ex femina factus est, sicut Apostolus dicit, Cum autem venit
plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere
(Galat. IV, 4): quandoquidem et antea mittebatur, cum per
illas creaturae mutabiles formas Patribus apparebat? Aut si non recte
posset dici missus, nisi cum Verbum caro factum est; cur missus
dicitur Spiritus sanctus, cujus nulla talis incorporatio facta est?
Si vero per illa visibilia quae in Lege et Prophetis commendantur,
nec Pater, nec Filius, sed Spiritus sanctus ostendebatur; cur
etiam ipse nunc dicitur missus, cum illis modis et antea mitteretur?
13. In hujus perplexitate quaestionis, adjuvante Domino primum
quaerendum est, utrum Pater, an Filius, an Spiritus sanctus; an
aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus; an
sine ulla distinctione personarum, sicut dicitur Deus unus et solus,
id est, ipsa Trinitas per illas creaturae formas Patribus
apparuerit. Deinde, quodlibet horum inventum visumve fuerit, utrum
ad hoc opus tantummodo creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc
oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus: an Angeli,
qui jam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur,
assumentes corporalem speciem de creatura corporea, in usum ministerii
sui, sicut cuique opus esset; aut ipsum corpus suum cui non
subduntur, sed subditum regunt, in species quas vellent accommodatas
atque aptas actionibus suis mutantes atque vertentes secundum attributam
sibi a Creatore potentiam. Postremo videbimus id quod quaerere
institueramus, utrum Filius et Spiritus sanctus et antea
mittebantur; et, si mittebantur, quid inter illam missionem, et eam
quam in Evangelio legimus, distet: an missus non sit aliquis eorum,
nisi cum vel Filius factus esset ex Maria virgine, vel cum Spiritus
sanctus visibili specie sive in columba, sive in igneis linguis
apparuit .
|
|