LIBER TERTIUS


CONSPECTUS LIBRI

In quo quaeritur, an in illis de quibus superiore libro dictum est, Dei apparitionibus, per corporeas species factis, tantummodo creatura formata sit, in qua Deus sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui jam antea erant ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea, aut ipsum corpus suum in species quas vellent accommodatas actionibus suis vertentes secundum attributam sibi a Creatore potentiam: ipsa autem Dei essentia nunquam per se ipsam visa fuerit.