CAPUT VIII.

13. Solus Deus creat etiam illa quae magicis artibus transformantur. Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spirituali sede incommutabilis judicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo servit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod volunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo Dei ranas et serpentes fecerunt: non enim ipsi eas creaverunt. Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi hujus elementis latent. Alia sunt enim haec jam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus, alia vero illa occulta istorum seminum semina, unde jubente Creatore produxit aqua prima natatilia et volatilia, terra autem prima sui generis germina, et prima sui generis animalia (Gen. I, 20-25). Neque enim tunc in hujuscemodi fetus ita producta sunt , ut in eis quae producta sunt vis illa consumpta sit: sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant, et species suas peragant. Ecce enim brevissimus surculus semen est; nam convenienter mandatus terrae arborem facit. Hujus autem surculi subtilius semen aliquod ejusdem generis granum est, et huc usque nobis visibile. Jam vero hujus etiam garni semen quamvis oculis videre nequeamus, ratione tamen conjicere possumus: quia nisi talis aliqua vis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent; nec animalia tam multa, nulla marium feminarumque commixtione praecedente, sive in terra, sive in aqua, quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tanquam sparsa per terras ore colligunt. Invisibilium enim seminum creator, ipse creator est omnium rerum: quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia, et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tanquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur: ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis, semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec, nisi quantum Deus jubet, nec mali haec injuste faciunt, nisi quantum juste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habet injustam; potestatem autem non nisi juste accipit , sive ad poenam suam, sive ad aliorum, vel poenam malorum, vel laudem bonorum.

14. Itaque apostolus Paulus discernens interius Deum creantem atque formantem, ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus, et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Sicut ergo in ipsa vita nostram mentem justificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem Evangelium extrinsecus et homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem (Philipp. I, 18): ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur; exteriores autem operationes sive bonorum sive malorum, vel Angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocatos, creatores fuisse ranarum atque serpentium; sicut non possum dicere homines malos creatores esse segetis, quam per eorum operam videro exortam.

15. Sicut nec Jacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus variatas virgas quas intuerentur apposuit (Gen. XXX, 41). Sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt varietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu variarum virgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur, ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis colore tenus aspergeretur . Ut enim sic ex semetipsis afficiantur, vel anima ex corpore, vel corpus ex anima, congruae rationes id faciunt, quae incommutabiliter vivunt in ipsa summa Dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum ipsa sit incommutabilis, nihil eorum quae vel commutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. Ut enim de pecoribus non virgae, sed pecora nascerentur, fecit hoc incommutabilis et invisibilis ratio sapientiae Dei, per quam creata sunt omnia: ut autem de varietate virgarum, pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima gravidae pecudis per oculos affecta forinsecus, et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui Creatoris accepit. Sed quanta sit vis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem (cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae, omnisque modus et numerus et pondus ejus unde efficitur ut et sit, et natura ita vel ita sit, ab intelligibili et incommutabili vita, quae super omnia est, existit, et pervenit usque ad extrema atque terrena), multus sermo est, neque nunc necessarius . Verum propterea factum Jacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intelligeretur, si homo qui virgas illas sic posuit, dici non potest creator colorum in agnis et haedis; nec ipsae matrum animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam varietatis, seminibus carne conceptis, quantum natura passa est, asperserunt; multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt.